TRANSKRYPCJA

Dedicatio  >  strony 13 -  14


Ad lectorem benevolum   left left right  Aratus
 

 

AD AMPLISSIMUM VIRUM

IOANNEM SAMOSCIUM

REGNI POLONIAE CANCELLARIUM


Astra quibus late coeli ardua templa coruscant,

Quorumque intuitu docilis partitur arator

Officia et duri sua norunt tempora nautae,

Tullius Ausonio descripserat omnia versu.

Hoc sed opus ceu multa alia et praeclara beati

Ingenii illius sic longa attriverat aetas,

Ut plus dimidia truncatum parte neque ipsi

Patri agnoscendum vile ac deforme iaceret.

Iamque neque agricolis, quando aut proscindere terram,

Aut nova oporteret cultis dare semina sulcis,

Constabat satis, incerti temere arva colebant

In cassum, ratio quod inobservata lateret

Annorum, fugeretque vago sol nescius axe.

Nec minus ancipites altum per Nerea nautae

Errabant; ut qui neque clarum Orionis ensem,

Nec duplices Hoedos, nec Pleiadas aut Cynosuram,

Quis ducibus late peragrantur caerula, nossent.

Horum ego praecipue damnis simul et vice Tulli

Permotus, cuius foede mutilata Camoena

Nullo in vulgum usu frustra adservata latebat,

Conatus sum illud lacerum sarcire poema

Et, quantum possem, ad veterem revocare nitorem;

In priscos si forte refectum verteret usus

Denuo, honosque suus Ciceroni et gloria constet.

STRONA 13

Oryginalny skan

Nec vero infitias ibo me non modo apertas

Huius trunci operis voluisse explere lacunas;

Intactas etiam leviter distringere partes

Ausus sum interdum et manifestos tollere naevos.

Haud temere, auxilio docti sed fretus Arati,

Quem quidem et ipse operis pater huius, magnus utroque

Tullius eloquio, est imitatus, et aurea Graeci

Autoris Latio convertit carmina versu,

Praeclaro versu, si non damnosa vetustas

Praestantem foedo violasset dente Camoenam.

Huius ego antiquas studui instaurare ruinas,

Invidiam parvipendens, si quid modo possem

Communem ipse etiam vitae mortalis ad usum

Adferre et studiis non aspernabile honestis.

            Hunc autem nostrum tibi consecrare laborem

Visum est, Aonidum decus et tutela, Samosci,

Munus non genere ex illo, Pan qualia regi

Sarmatiae tuus ille dabat circumfluus auro,

Sed quae Permessi dictant ad flumina Musae,

Tenuibus assuetae lymphis rurique canoro.

Non omnes nimirum a diis ferre omnia possunt,

Namque aliis alia indulget dator ille bonorum

Iuppiter altitonans. Sua vero cuique placere

Sors debet, nihil invitis sperabile divis.

 

STRONA 14

Oryginalny skan