TRANSKRYPCJA

Aratus  >  strony 15 -  52


Dedicatio   left left
 

 

M[ARCI] T[ULLII] CICERONIS ARATUS


Ab Iove Musarum primordia surgere par est,

Quem nos mortali prognati semine nunquam

Linquimus indictum, Iovis omnia compita plena,

Atque omnes hominum coetus, maris aequora plena

Et portus. Iove enim, quocumque feramur, egemus

Omnes, quin etiam patre illo dicimur orti.

Hic vero indulgens mortalibus omina fausta

Portendit operique manus adhibere suadet,

Victum animo inculcans. Hic cum proscindere terram,

Cumve novas deceat scrobibus defigere plantas,

Hic tempestivas sementis nuntiat horas,

Sideribus coelo infixis, quae tempora certo

Signarent cursu atque anni momenta notarent,

Agricola unde catus sciret, quid quaeque moneret

Tempestas, sua gignendis ut tempora rebus

Constarent, ferretque stata omnia frugifer annus.

Ergo illum primoque loco extremoque vocamus:

Salve opifex rerum atque hominum spes unica salve,

Tuque priorque aetas. Dulces salvete Camoenae

Et mihi, si fas est, describere sidera aventi

Adsitis faciles atque omnem promite cantum.

Cetera labuntur celeri coelestia motu,

Cum coeloque simul noctesque diesque feruntur.

Axis stat semper neque partem inclinat in ullam,

Sed medius magnae pervadens viscera terrae,

Praecipitem coeli radiantis sustinet orbem.

Extremusque adeo duplici de cardine vertex

STRONA 15

Oryginalny skan

Przekład

Dicitur esse polus, latet alter mersus in undis,

E regione alter Boream super arduus exstat.

Hunc Arcti circum geminae volvuntur; easdem

Plaustra etiam dicunt et imago est proxima plaustris,

Lumina si obtineant sua temonesque rotaeque.

Quodsi forte Ursas magis appellare libebit,

Ora micant obversa feris, capite altera tergo

Imminet alterius, cursus resupinus utrique.

Si qua fides famae, Cressa tellure profectas

Iuppiter in coelo, victus pietate, locavit,

Dictaeo quod ab iis foret enutritus in antro,

Saevum Curetes cum delusere parentem.

Ex iis altera apud Graios Cynosura vocatur,

Altera dicitur esse Helice. Latera huius et ardens

Cauda illustratur stellarum lumine claro,

Quas nostri septem soliti vocitare Triones.

Hanc Grai observant, pelagi per caerula nantes,

Germanae numero stellarum disposituque

Par Cynosura polum sublimis lustrat eundem

Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.

Sed prior illa magis stellis distincta refulget

Et late prima confestim a nocte videtur:

Haec vero parva est, sed nautis usus in hac est,

Nam cursu interiore brevi convertitur orbe,

Atque haec Sidonias nunquam est frustrata carinas.

Has inter, veluti rapido cum gurgite flumen,

Torvus Draco serpit subter, superaque revolvens

Sese, conficiensque sinus e corpore flexos,

Oceano tingi metuentes implicat Arctos.

Hanc longa effusus cauda metitur, at illam

Spira comprendit; protenditur ultima cauda

Ad caput usque Helices; Cynosurae lubrica summum

Claudit spira caput pedibusque advolvitur imis.

STRONA 16

Oryginalny skan

Przekład

Unde retrocedens vasti vis illa Draconis

Porrigitur longe et spatium coeli occupat ingens.

Huic non una modo caput ornans stella relucet,

Verum tempora sunt duplici fulgore notata,

E trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant

Atque uno mentum radianti sidere lucet.

Obstipum caput et tereti cervice reflexum

Obtutum in cauda maioris figere dicas

Arcti. Sane equidem, quod dextro tempore, quodque

Sidus inest mento, in caudam directa minantur.

Hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,

Ortus ubi atque obitus parti miscentur in una.

Hoc ipsum caput ignitis spectabile stellis

Attingens defessa velut maerentis imago

Vertitur, illa quidem quo nomine sit vocitanda,

Cuive labori instet, nullus dum prodidit autor:

Scriptores Grai defecti nomine vero

Engonasin dicunt, genibus quod nixa feratur.

Haec manibus liquido spectatur in aethere passis,

Insistensque caput pede dexteriore Draconis.

Hic illa eximio posita est fulgore Corona,

Quam veteres Bacchus non inficiatus amores

Gnoside defuncta coelestibus intulit astris,

Tergo fixa genu prolapsi lucida fulget.

Eiusdem tristis simulacri et nomine cassi

Quaere caput propter vasti caput Anguitenentis,

Quem claro perhibent Ophiuchum nomine Grai.

Ex hoc namque tibi totum illum nosse licebit.

Huic humeri sane tanto splendore coruscant,

Ut plenae possint etiam contendere lunae.

Lux impar manibus, tenui nam lumine fulgent,

Sic tamen, ut discerni oculis possintque notari.

Hic pressu duplici palmarum continet anguem,

STRONA 17

Oryginalny skan

Przekład

Eius et ipse manet religatus corpore toto,

Namque virum medium Serpens sub pectora cingit.

Ille tamen nitens graviter vestigia ponit

Atque oculos urget pedibus pectusque Nepai,

Comprensus pugnat nodis se exsolvere Serpens

Palmarumque impar nexus elabitur arctos,

Dextram parcus ubi fundit sese ultima cauda,

Laevam prolixus, qua vertex tenditur, exit

Sublimemque afflat summo arduus ore Coronam.

Paulo infra spiram Chelas inquire iacentes,

His sane exiguus manat de corpore splendor.

Post Helices tergum clinato corpore fertur

Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,

Quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arcton:

Illustris totus, reliquis sed clarior una

Sideribus subter praecordia fixa tenetur

Stella, micans radiis, Arcturus nomine claro.

Sub pedibus porro fertur finita Booti

Spicum illustre tenens splendenti corpore Virgo.

Sive itaque Astraei vocitanda est illa propago,

Quem prisca astrorum dixerunt saecla parentem,

Seu cuiuscumque alterius, pacata patenti

Versetur coelo nostroque haud aspera cantu.

Ceterum et haec magnum celebratur fama per orbem,

Nempe quod in terris fuerit versata, palamque

Praebuerit sese mortalibus ante videndam.

Nec matronarum coetus veterumque virorum

Respuerit, verum, dea quamvis, sederit una,

Iustitiam dixere: senum coetu illa vocato,

Sive forum in medium, seu qua dimensa patescunt

Compita, civiles tradebat sedula leges.

Nondum mortales inter contentio, nondum

Iurgiave aut lites, notive fuere tumultus;

STRONA 18

Oryginalny skan

Przekład

Vita fuit simplex mordacisque inscia curae

Et mare inexpertum procul ignotumque iacebat.

Nulla petebantur fragili compendia puppi,

Malebant tenui contenti vivere cultu

Terram exercentes tauris et vomere duro.

Virgo autem populi moderatrix larga bonorum

Coepta secundabat praebebatque omnia abunde.

Haec ita perstabat, dum perstitit et genus aureum.

Ut vero argenti succrevit vilior aetas,

Rara parumque alacris populi se ante ora ferebat

Ob iacturam hominum maerens morumque priorum

Aspernata tamen genus omnino hoc quoque non est.

Prima nocte, ubi sol caput aequore merserat alto,

Montibus e summis sese incomitata ferebat,

Nec quemquam illa tamen blanda dignata loquela est,

Sed populi coetu in medio turbaque coacta

Multa querebatur, vitiis infensa, semelque

Pulsa in perpetuum revocari posse negabat.

Heu, quam pravam, inquit, tulit aetas aurea patrum

Progeniem, sed vestro etiam qui semine surgent,

Praecurrent vitiis nati, vincentque parentes.

Tum bella emergent funesta cruorque per omnem

Fundetur terram, neque erit pausa ulla malorum.

Haec effata gradum montes referebat in altos,

Ora virum in se convertens oculosque sequaces.

Postquam autem in terris evanuit hoc quoque saeclum,

Ferrea tum vero proles exorta repente est

Ausaque funestum prima est fabricarier ensem

Et gustare manu victum domitumque iuvencum.

Quod dea casta tuens genus humanum omne perosa,

Deseruit terras nitens pernicibus alis

Et Iovis in regno coelique hac parte resedit,

Nunc ubi spectari potis est quoque noctis in umbra

STRONA 19

Oryginalny skan

Przekład

Virgo nitens stellis clari vicina Bootae.

Huic supera duplices humeros affixa videtur

Stella micans tali specie talique nitore,

Qualis lux magnae a cauda diffunditur Ursae.

Ardens quippe illa est, stellis quoque flamma propinquis

Par data, quas coelum intuitus facile ipse notaris.

Insignis candensque praeit vestigia stella,

Una quidem primi pedis, altera posterioris,

Tertia sub caudam ac genus ipsum lumina pandit,

Sed dispersae omnes censentur nomine nullo.

At natos Geminos invises sub caput Arcti,

Subiectus mediae est Cancer pedibusque tenetur

Magnus Leo tremulam iaciens e corpore flammam.

Hic est aestiferi via flagrantissima solis,

Arvaque desectis vacua aspiciuntur aristis,

Sole Cleonaeum primum ingrediente Leonem.

Hoc motu radiantis Etesiae in vada ponti

Prosiliunt neque iam remorum est amplius usus.

Tum mihi nave vehi magna libeatque secundo

Aurarum impulsu positis mare findere tonsis.

Si vero Aurigam libeat stellasque tueri

Aurigae ipsius, Caprae quoque fabula sese

Hoedorumque tibi obiciet, qui saepe procellis

Iactari toto viderunt aequore nautas.

Ipse igitur, quantus membrorum attollitur auctu,

Sub laeva Geminorum obductus parte feretur.

Adversum caput huic Helice truculenta tuetur.

At Capra laevum humerum clara obtinet, ubera cuius

Infantem suxisse Iovem prior asserit aetas.

Oleniam hanc dicunt Capram Iovis aedituentes.

Verum haec est magno atque illustri praedita signo,

Contra Hoedi exiguum iaciunt mortalibus ignem,

Extremo in cubito duplici fulgore micantes.

STRONA 20

Oryginalny skan

Przekład

Aurigae spatiosa pedum vestigia subter

Corniger est valido connixus corpore Taurus,

Ipsius ex ipsis fas hunc tibi noscere signis:

Haec capiti forma est, species haec cornibus aureis,

Ut bovis hanc esse effigiem nullo indice dicas.

Quae fronte in media coniuncto ardore coruscant,

Has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt.

Laevum eius cornu et vestigia dextera proni

Aurigae stella una ligat, iunctim ambo feruntur.

Taurus in occasum semper praevertere certat

Aurigam, Eoo quamvis simul aequore surgant.

Nec vero genus infelix sine honore iacebit

Iasidae Cephei, sed eos quoque Iuppiter astris

Inseruit, memor autorem se sanguinis esse.

Namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti

Dispansis manibus Cepheus; huic linea duplex

Extrema a cauda plantas procurrit in ambas,

Longa pedum inter se quantum vestigia distant.

Paulo infra zonam sinuosi prima Draconis

Spira tibi occurret, sed Cephea vertitur ante

Obscura specie stellarum Cassiopeia.

Queis nec ita e multis, neque constat parva ita crebris,

Qualis, clavi intus defixo, ianua duplex

Obliqui quondam fulcitur robore vectis.

Talis stellarum positura est Cassiopeiae,

Gnatae flere vicem dicas, ita bracchia tendit.

Hanc autem illustri versatur corpore propter

Andromede fugiens aspectum maesta parentis.

Illa quidem haud potis est noctu quaesita latere,

Tam claro capite est; humeri tam iugiter ardent

Extremique pedes et cinctus corporis omnes.

Poena antiqua, manus etiam nunc aethere in alto

Expansae visuntur et ad saxa horrida fixae.

STRONA 21

Oryginalny skan

Przekład

Huic Equus ille, iubam quatiens fulgore micanti

Summum contingit caput alvo, stellaque iungens

Una tenet duplices communi lumine formas,

Aeternum ex astris cupiens connectere nodum.

Tres aliae, inter sese aequalibus intervallis

Dissitae, Equi signant latera alitis et simul armos,

Eximio splendore, caput longe impare flamma

Visitur et cervix ingens licet; ultima summo

Stella nitens mento contendere quattuor illis

Possit Equi latera et magnos lustrantibus armos.

Nec ferus ille tamen totos nitet integer artus;

Pars alvo tenus anterior sola aethere fulget.

Hunc olim perhibent Heliconis vertice summo

Produxisse novum fontem, quum mons prius ille

Nullo manaret rivo, nulla aridus unda.

Percussit sonipes terram, pedis ilicet ictum

Fons salientis aquae iugisque scatebra secuta est.

Pastores Hippocrenen coepere vocare

Hunc laticem; rupe ille cava per saxa volutus

Thespia rura rigat; sonipes fulgentibus ardet

Insertus stellis sublustri nocte videndus.

Exin contortis Aries cum cornibus haeret,

Qui spatia ingressus longissima praepete cursu

Interiora brevis Cynosurae curricula aequat.

Ille quidem, plenae quasi semper sidere lunae

Obscuretur, hebes oculorum lumina fallit;

Tu vero Andromedae observabis cingula clara,

E quibus hunc subter possis cognoscere fultum.

Hic coeli mediam partem terit, hic ubi Chelae

Extremae et balteus convertitur Orionis.

Et prope conspicies parvum sub corpore claro

Andromedae signum, Deltoton dicere Grai

Quod soliti, simili quia forma litera claret.

STRONA 22

Oryginalny skan

Przekład

Huic spatio ductum simili latus exstat utrumque,

At non tertia pars lateris, namque est minor illis,

Sed stellis longe densis praeclara relucet.

Inferior paulo est Aries et flamen ad Austri

Inclinatior; atque etiam vehementius illo

Pisces, quorum alter paulo prolabitur ante

Et magis horrisonis Aquilonis tangitur alis.

Atque horum caudis duplices quasi inesse catenae

Visuntur, quae diversae per lumina serpunt

Atque una tandem in stella communiter haerent,

Quem veteres soliti coelestem dicere nodum.

Andromedae laevo ex humero, si quaesere perges,

Adpositum poteris supera cognoscere Piscem.

E pedibus natum summo Iove Persea vises,

Quos humeris retinet defixo corpore Perseus,

Qua summa ab regione Aquilonis flamina pulsant.

Hic dextram ad sedes intendit Cassiopeiae,

Diversosque pedes vinctos talaribus aptis,

Pulverulentus uti de terra lapsus repente

In coelum victor magnum sub culmina portat.

At propter laevum genus omni ex parte locatas

Parvas Vergilias tenui cum luce videbis.

Hae septem vulgo perhibentur more vetusto

Stellae, cernuntur vero sex undique parvae;

At non interiisse putari convenit unam,

Sed frustra et temere a vulgo ratione sine ulla

Septem dicier, ut veteres statuere poetae,

Aeterno cunctas aevo qui nomine dignant,

Alcyone Meropeque, Celeno Taygeteque,

Electra Steropeque, simul sanctissima Maia.

Hae tenues parvo labentes lumine lucent,

At magnum nomen signi clarumque vocatur,

Propterea quod et aestatis primordia clarat,

STRONA 23

Oryginalny skan

Przekład

Et post, hiberni praepandens temporis ortus,

Admonet, ut mandent mortales semina terris.

lnde Fides leviter posita et connexa videtur,

Mercurius parvis manibus quam dicitur olim

In cunis fabricatus in alta sede locasse.

Haec genus ad laevum Nixi delapsa resedit

Atque inter flexum genus et caput Alitis haesit.

Namque est Ales avis, lato sub tegmine coeli

Quae volat et serpens geminis secat aera pennis.

Altera pars huic obscura est et luminis expers,

Altera nec parvis, nec claris lucibus ardet,

Sed mediocre iacit quatiens e corpore lumen.

Haec dextram Cephei dextro pede pellere palmam

Gestit, nam laevam clinata est ungula vemens

Fortis Equi propter pennati corporis alam.

Ipse autem labens geminis Equus ille tenetur

Piscibus; huic cervix dextra mulcetur Aquari.

Serius haec obitus terrae visit equi vis,

Quam gelidum valido de corpore frigus anhelans

Corpore semifero Notio Capricornus in orbe,

Quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,

Brumali flectens contorquet tempore cursum.

Hoc cave te ponto studeas committere mense,

Nam non longinquum spatium labere diurnum,

Non hiberna cito volvetur curriculo nox,

Humida non sese vestris Aurora querellis

Ocius ostendet, clari praenuntia solis,

At validis aequor pulsabit viribus Auster.

Tum fixum tremulo quatietur frigore corpus.

Hi tamen anni iam labuntur tempore toto,

Nec cui signorum cedunt, nec flamina vitant,

Nec metuunt canos minitanti murmure fluctus,

Sed similes mergis agitantur gurgite vasto,

STRONA 24

Oryginalny skan

Przekład

Et si quando mari incubuit vis horrida venti,

Decurrunt ad vota, oculisque ad litora versis

Terram agitant animo; fluctu procul illa marino

Pulsa gemit mortemque exilis distinet asser,

Atque etiam supero, navi pelago usque vagatus,

Mense, Sagittipotens solis cum sustinet orbem;

Iam tum, cum nimis exiguo lux tempore praesto est,

Terrae adverte ratem dubiae nec fidito nocti.

Hoc signum veniens poterunt praenoscere nautae,

Nam prope praecipitante licebit visere nocte,

Ut sese emergens ostendat Scorpius alte,

Posteriore trahens flexum vi corporis Arcum.

Iam supera cernes Arcti caput esse minoris

Et magis erectum ad summum versarier orbem.

Tum sese Orion toto iam corpore condit

Extrema prope nocte et Cepheus conditur una

Lumborum tenus a palma depulsus ad undas.

Hic missore vacans fulgens iacet una Sagitta,

Quam propter nitens penna convolvitur Ales

Et clinata magis paulo est Aquilonis ad auras.

Ac propter se Aquila ardenti cum corpore portat

Igniferum mulcens tremebundis aethera pennis,

Non nimis ingenti cum corpore, sed grave maestis

Ostendit nautis perturbans aequora signum,

Decedente ubi nocte mari se protulit alto.

Tum magni curvus Capricorni corpora propter

Delphinus iacet haud nimio lustratus nitore

Praeter quadruplices stellas in fronte locatas,

Quas intervallum binas disterminat unum:

Cetera pars late tenui cum lumine serpit.

Stellae igitur, quarum positus huc diximus usque,

Sunt inter partes gelidas Aquilone locatae

Atque inter spatium et laeti vestigia solis.

STRONA 25

Oryginalny skan

Przekład

Quae restant post Delphinum claranda, feruntur

Inter solis iter, simul inter flamina venti,

Viribus erumpit qua summi spiritus Austri.

Ac primum Orion obliquo corpore nitens

Inferiora tenet truculenti corpora Tauri.

Quem qui suspiciens in coelum nocte serena

Late dispersum non viderit, abdita frustra

Cetera se speret cognoscere signa potesse.

Namque pedes subter rutilo cum lumine claret

Fervidus ille Canis stellarum luce refulgens;

Huic latet obscurus subter praecordia venter

Nec toto spirans rabido de corpore flammam

Aestiferos validis erumpit flatibus ignes.

Totus ab ore micans iacitur mortalibus ardor.

Hic ubi se pariter cum sole in culmina coeli

Extulit, haud patitur foliorum tegmine frustra

Suspensos animos arbusta ornata tenere,

Nam, quorum stirpes tellus amplexa prehendit,

Haec augens anima vitali flamine mulcet;

At quorum nequeunt radices findere terram,

Denudat foliis ramos et cortice truncos.

Hic subiens etiam piscosi caerula ponti

Sentitur nobis; reliquis innoxia flamma est

Et tantum membris adhibetur cassa notandis.

Hunc propter subterque pedes, quos diximus ante,

Orionis iacet levipes Lepus; hic fugit ictus

Horrificos metuens rostri tremebundus acuti.

Nam Canis infesto sequitur vestigia cursu,

Praecipitantem agitans, oriens cum denique tollit

Membra pusilla Lepus pronusve sub aequora fertur,

Surgentem a tergo Canis insequiturque cadentem,

Curriculum nunquam defesso corpore sedans.

At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo

STRONA 26

Oryginalny skan

Przekład

Conversam prae se portans cum lumine puppim.

Non aliae naves ut in alto ponere proras

Ante solent, rostro Neptunia prata secantes,

Sed conversa retro coeli semper loca tranat.

Sicut cum coeptant tutos contingere portus,

Obvertunt navem magno cum pondere nautae,

Adversamque trahunt optata ad litora puppim.

Sic conversa vetus super aethera vertitur Argo

Atque usque a prora ad celsum sine lumine malum,

A malo ad puppim cum lumine clara videtur,

Inde gubernaclum disperso lumine fulgens

Clari posteriora Canis vestigia tangit.

Exin semotam procul in tutoque locatam

Andromedam tamen explorans fera quaesere Pistrix

Pergit et usque sitam gelidas Aquilonis ad auras

Caerula vestigat finita in partibus Austri.

Hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces,

Fluminis illustris tangentem corpore ripas.

Namque etiam Eridanum cernes in parte locatum

Coeli, funestum magnis cum viribus amnem,

Quem lacrimis maestae Phaetontis saepe sorores

Sparserunt, letum maerenti voce canentes.

Hunc Orionis sub laeva cernere planta

Serpentem poteris proceraque vincla videbis,

Quae retinent Pisces caudarum parte locata,

Flumine mixta retro ad Pistricis terga reverti.

Hic una stella nectuntur, quam iacit ex se

Pistrix e spina valida cum luce refulgens.

Exinde exiguae tenui cum lumine multae

Inter Pistricem fusae sparsaeque videntur

Atque Gubernaclum stellae, quas contegit omnes

Formidans acrem morsum Lepus; his neque nomen,

Nec formam veteres certam statuisse videntur.

STRONA 27

Oryginalny skan

Przekład

Nam quae sideribus claris natura polivit

Et vario pinxit distinguens lumine formas,

Haec ille astrorum custos ratione notavit,

Signaque signavit coelestia nomine vero.

Has autem, quae sunt parvo cum lumine fusae,

Consimili specie stellas parilique nitore,

Non potuit nobis nota clarare figura.

Exinde, Australem soliti quem dicere Piscem,

Volvitur inferior Capricorno, versus ad Austrum,

Pistricem observans, procul illis Piscibus haerens.

At prope conspicies expertes nominis omnes,

Inter Pistricem et Piscem, quem diximus Austri,

Stellas sub pedibus stratas radiantis Aquari.

Propter Aquarius obscurum dextra rigat amnem,

Exiguo qui stellarum candore nitescit.

E multis tamen iis duo late lumina fulgent;

Unum sub magni pedibus cernetur Aquari,

Quod superest, gelidi delapsum flumine fontis,

Spiniferam subter caudam Pistricis adhaesit,

Omnes hae stellae perhibentur nomine Aquai.

Hic aliae volitant parvo cum lumine sparsae,

Atque priora pedum subeunt vestigia magni

Arcitenentis et obscurae sine nomine cedunt.

Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen

Aram, quam flatu permulcet spiritus Austri,

Exiguo superum quae lumina tempore tranat,

Nam procul Arcturo est adversa parte locata.

Arcturo magnum spatium supera dedit; orbem

Iuppiter huic parvum inferiore in parte dicavit.

Haec tamen aeterno invisens loca curriculo nox,

Signa dedit natis, cuncti quae noscere possent,

Commiserans hominum metuendos undique casus.

Nam cum fulgentem cernes sine nubibus atris

STRONA 28

Oryginalny skan

Przekład

Aram sub media coeli regione locatam,

A summa parte obscura caligine tectam,

Tum validis fugito devitans viribus Austrum:

Quem si prospiciens vitaveris, omnia caute

Armamenta locans, tuto labere per undas;

Sin gravis inciderit necopino flamine ventus,

Perfringet celsos defixo robore malos,

Ut res nulla feras possit mulcere procellas,

Ni parte ex Aquilonis opacam pellere nubem

Coeperit et subitis auris diduxerit Ara.

Sin humeros medio in coelo Centaurus habebit

Ipseque caerulea contectus nube feretur

Atque Aram tenui caligans vestiet umbra,

Ad signorum obitum vis est metuenda Favoni.

Ille autem Centaurus in alta sede locatus,

Qua sese clarum collucens Scorpius infert,

Hac subter partem praeportans ipse virilem

Cedit, equi partes properans subiungere Chelis;

Hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur,

Quam nemo certo donavit nomine Graium,

Tendit et illustrem truculentus cedit ad Aram.

Hic sese infernis de partibus erigit Hydra,

Praecipiti lapsu flexo cum corpore serpens.

Haec caput atque oculos torquens ad terga Nepai,

Convexoque sinu subiens inferna Leonis,

Centaurum leni contingit lubrica cauda,

In medioque sinu fulgens Cratera relucet,

Extremam nitens plumato corpore Corvus

Rostro tundit. Et hic Geminis est ille sub ipsis

Antecanis, Graio Procyon qui nomine fertur.

Haec sunt, quae visens nocturno tempore signa

Aeternumque volens mundi cognoscere motum,

Legitimo cernes coelum lustrantia cursu.

STRONA 29

Oryginalny skan

Przekład

Nam, quae per bis sex signorum labier orbem

Quinque solent stellae, simili ratione notari

Non possunt; quia quae faciunt vestigia cursu,

Non eodem semper spatio portata teruntur;

Sic malunt errare vagae per nubila coeli

Atque suos vario motu metirier orbes.

Hae faciunt magnos longinqui temporis annos,

Cum redeunt ad idem coeli sub tegmine signum.

Quarum ego nunc nequeo tortos evolvere cursus.

Verum haec, quae semper certo volvuntur in orbe,

Fixa simul magnos exponam versibus orbes.

Quattuor aeterno lustrantes lumine mundum

Orbes stelligeri portantes signa feruntur,

Amplexi terram coeli sub tegmine fulti.

E quibus annorum rationem et foedera nosces.

Hos tute ex propriis poteris deprendere signis;

Plurima enim circum superaque infraque feruntur,

Ipsos porro orbes, magno cum lumine latos,

Vinctos inter se et nodis coelestibus aptos

Atque paris spatio duo cernes esse duobus.

Nam si nocturno cognoscens tempore coelum,

Cum neque caligans detersit sidera nubes,

Nec pleno stellas superavit lumine luna,

Vidisti magnum candentem serpere circum;

Lacteus hic nimio fulgens candore notatur.

Huic nullus coelo defertur concolor orbis,

Verum aeque magnis ex quattuor esse duobus

Contigit; at reliqui giro breviore feruntur.

Quorum alter tangens Aquilonis vertitur auras,

Ora petens Geminorum illustria;tum genus ardens

In sese retinens Aurigae portat utrumque.

Hunc sura laeva Perseus humeroque sinistro

Tangit et Andromedae hic fulgens quoque dextra tenetur,

STRONA 30

Oryginalny skan

Przekład

Secta volam cubitumque inter; Boream vola contra

Tendit; sed cubitum pluvius sibi vendicat Auster.

Hoc ipso orbe pedes duplices Equus et simul Ales

Ponit avis caput et clinato corpore collum,

Anguitenens humeris connititur; illa recedens

Austrum consequitur devitans corpore Virgo.

At vero totum spatium convestiet orbis

Magnus Leo et claro collucens lumine Cancer.

Hic totus medius circo disiungitur, ille

Pectoribus validis atque alvo possidet orbem,

In quo consistens convertit curriculum sol

Aestivus medio distinguens corpore cursus.

Hunc octo in partes divisum noscere circum

Si potes, invenies supero convertier orbe

Quinque pari spatio partes, tres esse relictas,

Tempore nocturno quas vis inferna frequentet.

Alter ab infernis Austri convertitur auris,

Distribuens medium subtersecat hic Capricornum

Atque pedes gelidum rivum fundentis Aquari,

Caeruleaeque feram caudam Pistricis et illum

Fulgentem Leporem; inde pedes Canis et simul amplam

Argolicam retinet crebro cum lumine navem

Tergaque Centauri atque Nepai portat acumen,

Inde Sagittarii defixum possidet arcum.

Hunc, a clarisonis auris Aquilonis ad Austrum

Tendens, postremum tangit rota fervida solis.

Exinde in superas brumali tempore flexu

Se recipit sedes; huic orbi quinque tributae

Nocturnae partes supera tres luce dicantur.

Hosce inter mediam partem retinere videtur

Tantus, quantus erit collucens lacteus orbis,

In quo autumnali atque iterum sol lumine verno

Exaequat spatium lucis cum tempore noctis.

STRONA 31

Oryginalny skan

Przekład

Hunc retinens Aries sublucet corpore totus

Atque genu flexo Taurus connititur ingens,

Orion claro contingens pectore fertur.

Hydra tenet flexu Crateram, Corvus adhaeret

Et paucae Chelis stellae, simul Anguitenentis

Sunt genua et summi Iovis ales nuntius instat.

Propter Equus capite et cervicum lumine tangit.

Hosce aequo spatio deiunctos sustinet axis,

Per medios summo coeli de vertice tranans.

Ille autem claro quartus cum lumine circus

Partibus extremis extremos continet orbes

Et simul a medio media de parte secatur

Atque obliquus in iis nitens cum lumine fertur,

Ut nemo, cui cui tandem doctissima Pallas

Solertem ipsa dedit fabricae rationibus artem,

Tam tornare cate contortos possiet orbes,

Quam sunt in coelo divino numine flexi,

Terram cingentes ornantes lumine mundum,

Culmine transverso retinentes sidera fulta.

Quattuor hi motu cuncti volvuntur eodem,

Aurorae a thalamo Zephyri intima regna petentes.

Horum tres tamen emerguntque caduntque sub umbras

Aequis deiuncti spatiis eademque caducos

Surgentesque loca aut condunt, aut aequore tollunt.

Ast ille oblique implexus tribus orbibus unus,

Tam late Oceani spatiosum permeat aequor,

Quanto est divisus Cancer spatio a Capricorno.

Exoriens Cancer matutino a Capricorno

Utrobique autem, et qua se pelago exserit, et qua

It subter terras, spatium par esse necesse est.

Et quantos radios iacimus de lumine nostro,

Queis hunc convexum coeli contingimus orbem,

Sex tantae poterunt sub eum succedere partes,

STRONA 32

Oryginalny skan

Przekład

Bina pari spatio coelestia signa tenentes.

Zodiacum hunc Graeci vocitant, nostrique Latini

Orbem signiferum perhibebunt nomine vero,

Nam gerit hic volvens bis sex ardentia signa.

Aestifer est pandens ferventia sidera Cancer,

Hunc subter fulgens cedit vis torva Leonis,

Quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo.

Exin proiectae claro cum lumine Chelae,

Ipsaque consequitur lucens vis magna Nepai.

Inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum,

Post hunc ore fero Capricornus vadere pergit.

Humidus inde loci collucet Aquarius orbi,

Exin squamiferi serpentes aethere Pisces,

Queis comes est Aries obscuro lumine labens

Inflexoque genu proiecto corpore Taurus

Et Gemini clarum iactantes lucibus ignem.

Haec sol aeterno convestit lumine lustrans,

Annua conficiens vertentia tempora cursu.

Hic quantum terris convexus pellitur orbis,

Tantundem apparens supera mortalibus exstat.

Sex omni semper cedunt labentia nocte,

Tot coelum rursus surgentia signa revisunt.

Hoc spatium tranans caecis nox conficit umbris,

Quod supera terras prima de nocte relictum est

Signifero ex orbi signorumque ordine fulto.

Quodsi solis aves certos cognoscere cursus,

Ortus signorum nocturno tempore vises,

Nam semper signum exoriens Titan trahit unum.

Sin autem officiens signis mons obstruet altus,

Aut adimet lucem caeca caligine nubes,

Certas ipse notas coeli de tegmine sumes,

Ortus atque obitus omnes cognoscere possis.

Quae simul existant cernes, quae tempore eodem

STRONA 33

Oryginalny skan

Przekład

Praecipitent obitum, nocturno tempore nosces.

Nam simul, ut supera se toto lumine Cancer

Extulit, extemplo cedit delapsa Corona

Et loca convisit cauda tenus infera Piscis,

Dimidiam retinens, stellis distincta Corona,

Partem etiam supera, ast alia de parte repulsa est.

Quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras

Tractus, sed supero contectus corpore cedit.

Adque humeros usque a genibus Cancro exoriente

Conditur Anguitenens atque a cervicibus Anguis.

Iam vero Arctophylax non aequa parte secatur,

Nam brevior clara coeli de parte videtur,

Amplior infernas depulsus possidet umbras.

Quattuor hic obiens secum deducere signa

Signifero solet ex orbi; tum serius ille,

Cum supera sese satiavit luce, recedit,

Ad mediam labens claro cum corpore noctem.

Haec obscura tenens convestit sidera tellus,

At parte ex alia claris cum lucibus exstat

Orion, humeris et lato pectore fulgens

Et dextra retinens non cassum luminis ensem,

Eridani cum quo totus provolvitur amnis.

Sed cum de terris vis est patefacta Leonis,

Omnia, quae Cancer praeclaro detulit ortu,

Cedunt obscurata; simul vis maior Aeti

Pellitur ac flexo considens corpore Nixus,

Iam supero ferme depulsus lumine cedit.

Sed laevum genus atque illustrem linquit in altum

Plantam; tum contra exoritur clarum caput Hydrae

Et Lepus, et Procyon, qui sese fervidus infert

Ante Canem; inde Canis vestigia prima videntur.

Non pauca e coelo depellens signa repente

Exoritur candens illustri lumine Virgo.

STRONA 34

Oryginalny skan

Przekład

Cedit clara Fides Cyllenia, mergitur unda

Delphinus, simul obtegitur depulsa Sagitta

Atque Avis ad summam caudam primasque recedit

Pinnas, et magnus pariter delabitur Amnis.

Hic Equus a capite et longa cervice latescit.

Longius exoritur iam claro corpore serpens,

Crateraque tenus lucet mortalibus Hydra;

Inde pedes Canis ostendit iam posteriores

Et post ipse trahit claro cum lumine puppim.

Insequitur labens per coeli lumina Navis.

Haec medium ostendit radiato stipite malum,

Cum iamiam toto processit corpore Virgo.

At cum procedunt obscuro lumine Chelae,

Exsistit pariter larga cum luce Bootes,

Cuius in adverso est Arcturus corpore fixus.

Totaque iam supera fulgens prolabitur Argo

Hydraque, quod late coelo dispersa tenetur,

Nondum tota patet; nam caudam contegit umbra.

Iam dextrum genus et decoratam lumine suram

Erigit ille vagans, vulgato nomine Nixus,

Quem nocte exstinctum atque exortum vidimus una

Persaepe, ut parvum tranans geminaverit orbem.

Hic genus et suram cum Chelis erigit alte,

Ipse autem praeceps obscura nocte tenetur,

Dum Nepa et Arcitenens invisant lumina coeli.

Nam secum medium pandet Nepa; tollere vero

In coelum totum exoriens conabitur Arcus.

Hic tribus elatus cum signis corpore toto

Lucet; at exoritur media de parte Corona

Caudaque Centauri extremo candore refulget,

His ipsis vasto surgentibus aequore Chelis.

Hic se iam totum caecas Equus abdit in umbras,

Quem rutila fulgens pluma praetervolat Ales.

STRONA 35

Oryginalny skan

Przekład

Occidit Andromedae clarum caput et fera Pistrix

Labitur, horribiles epulas funesta requirens.

Hanc contra Cepheus non cessat tendere palmas.

Illa usque ad spinam mergens se caerula condit;

At Cepheus caput atque humeros palmasque reclinat.

Cum vero vis est vehemens exorta Nepai,

Mergitur Oceano curvis anfractibus amnis.

Haec eadem exoriens magnum fugat Oriona

Pace sua haec me virgo velit Latonia fari,

Haud commenta mihi, namque aevo nata priore

Late fusa volans per terras fama vagatur.

Ut quondam Orion manibus violasse Dianam

Ausus sit, celsis errans in collibus amens,

Quos tenet Aegaeo defixa in gurgite Chios,

Bacchia quam viridi convestit tegmine vitis.

Ille feras vecors amenti corde necabat,

Oenopionis avens epulas coenare nitentes.

At vero pedibus subito perculsa Dianae

Insula discessit disiectaque saxa revellens

Expulit et caecas lustravit luce lacunas,

E quibus ingenti exsistit cum corpore prae se

Scorpius infestus praeportans flebile acumen.

Hic valido cupide venantem perculit ictu,

Mortiferum in venas figens per vulnera virus;

Ille gravi moriens constravit corpore terram.

Quare cum magnis sese Nepa lucibus effert,

Orion fugiens commendat corpora terris.

Tum vero fugit Andromeda et Neptunia Pistrix

Tota latet; cedit converso corpore Cepheus,

Extremas medio contingens corpore terras.

Hic caput et superas potis est demergere partes,

Infera lumborum nunquam convestiet umbra,

Nam retinent Arcti lustrantes lumine suras.

STRONA 36

Oryginalny skan

Przekład

Labitur illa simul gnatam lacrimosa requirens

Cassiopeia neque ex coelo depulsa decore

Fertur; nam verso contingens vertice primum

Terras, post humeris eversa sede recedit.

Hanc illi tribuunt poenam Nereides almae,

Cum quibus, ut perhibent, ausa est contendere forma.

Haec obit inclinata; at pars exorta Coronae est

Altera, cum caudaque omnis iam panditur Hydra.

At caput et totum sese Centaurus opacis

Eripit e tenebris, linquens vestigia parva

Antepedum contecta; simul cum lumina pandit,

Ipse feram dextra retinet. Prolabitur inde

Anguitenens capite et manibus, profert simul Anguis

Iam caput, et summum flexo de corpore lumen.

Hic ille exoritur converso corpore Nixus,

Alvum, crura, humeros, simul et praecordia lustrans,

Et dextra radios laeto cum lumine iactans.

Inde Sagittipotens superas cum visere luces

Institit, emergit Nixi caput, et simul effert

Sese clara Fides, et promit corpora Cepheus,

Fervidus ille Canis toto cum corpore cedit,

Abditur Orion, obit et Lepus abditus umbra;

Inferiora cadunt Aurigae lumina lapsu,

Crus dextrumque pedem linquens abit infera Perseus

In loca; tum cedens a puppi linquitur Argo.

Inde oriens Capricornus ab alto lumine pellit

Aurigam instantemque Capram, parvos simul Hoedos

Et magnam antiquo depellit nomine Navem.

Obruitur Procyon, emergunt alite lapsu

Altivolansque Olor et claris Aquila ignibus ardens

Et volucris terris exsistit clara Sagitta

Sedesque imbriferos Arae declivis in Austros.

Exoriente autem signo radiantis Aquari

STRONA 37

Oryginalny skan

Przekład

Osque pedesque mari profert simul acris Equi vis,

Parte alia nox stellanti circumdata palla

In loca Centaurum longa trahit infera cauda;

Sed caput atque humeri pectusque renititur ardens,

Partibus extremis cedentibus; Hydra quoque ingens

Primorem colli spiram et caput omne reclinat,

Parte sui supera longe maiore relicta,

Occubitura omnis cum semifero Centauro,

Oceano Pisces ubi primum lumina tollent.

Piscis item subter Capricorni sidere clarens,

Piscibus in superas coeli nitentibus auras

Incipit apparere, sequentis proxima signi

Astra manens lentus. Sic Andromedae quoque tristis

Brachiaque ardentesque humeri stellataque crura,

Omnia dispertita, mari referuntur Eoo;

Dexteriora vehunt Pisces in culmina coeli,

Laevam Aries partem pallentibus eripit umbris,

Cum primum obscuras evadit et ipse tenebras.

Arietis exortu Notialem stinguier Aram

Hesperiis cernes in partibus, opposito autem

Cardine tantum humeros surgentis in aethera Persei

Aspiciesque caput; nam balteus haud liquet, utrum

Ariete cum extremo, an Tauro exoriente nitescat,

Qui cum se totum profert in lumina Perseus.

Sed neque sub terris Tauro surgente moratur

Auriga; haeret enim cum membris illius aptus.

Hoc astro tamen haud potis est emergere totus,

Cum Geminis demum pleno se corpore tollit.

At tenues Haedi et laevae vestigia plantae,

Ipsaque Capra truci cum Tauro vadere pergit,

Quando itidem dorsum Pistricis et ultima cauda

Exsistit terris; tum primo cedere signo

Incipit Arctophylax, quarto demum occubiturus,

STRONA 38

Oryginalny skan

Przekład

Excepta laeva, quae magnam fulget ad Ursam.

Cum vero ad genua usque pedes demerserit undis

Anguitenens, superas Geminos tum visere luces

Certus eris; neque dividua amplius effera Pistrix

Parte micat, parte obscura sub nocte latescit,

Sed totam integro proferri corpore cernes.

Tum primos fluvii flexus consurgere terris

Nauta mari puro videat, vigilantibus ipsum

Oriona manens oculis, ut eo indice solers

Coniciat noctisve modum cursusve peracti;

Plurima namque modi istius mortalibus aegris

Signa dii posuere in summis aetheris oris.

 

[PROGNOSTICA]


Nonne vides, tenuis cum fulsit cardine luna

Occiduo, primos tibi mensis ut indicet ortus;

Cum vero tantum crescens collegerit ignis,

Ut iam tum queat aucta creandis sufficere umbris,

Quartum succendisse loquetur in aethere lumen;

Octavum properare diem, cum fulserit orbe

Dimidio; cum plena nitet, medium ignea mensem

Nempe secat; semperque adeo, diversa priori

Apparens, mensis quota sit lux quaeque fatetur?

Extremas noctis metas bis sex tibi signa

Zodiaci pandent; cum vero aut vertere terram

Conveniatve novas scrobibus committere plantas,

Haec quoque digestis monet aether lucidus astris.

Ipsi adeo nautae volitantes aequore vasto

Adventantem hiemem tempestatesque sonoras

Praesciscunt, nunc Arcturum sublime volantem,

Nunc alia aeternis servantes sidera flammis,

Vel cum consurgunt Eoo mane profundo,

Vel cum Atlantaeo merguntur vespere ponto.

Namque haec, dum iugi determinat annua cursu

Tempora, flammigero sol cuncta perambulat axe,

STRONA 39

Oryginalny skan

Przekład

Nunc has accedens, nunc illas ordine stellas,

Vel quando exoritur, vel quando mergitur undis,

Ut stella auroram nova semper quamque salutet,

Participentque omnes radiati lampade solis.

Tutemet haec adeo per te deprenderis ipse,

Quippe notis tabulae visuntur grandibus, unde

Viginti complexae orbes Phoebi altivolantis.

Et quantum ab Zona, dum totus cedat Orion,

Cedat et ipse Canis, volucri nox versat Olympo.

Quin stellae, quas vel Neptuni nomine dignant,

Vel quas obtinuit Ioviales dicier usus,

Sunt quasi agendorum, si contemplere, magistrae.

His tu nava operam, vastumque per aequor iturus,

Cura, ut perdiscas, ecquae nam signa procaces

Praeveniant Austros impendentesque procellas.

Haec sane exigua cito pernoscuntur opella,

Sed non exiguos producunt cognita fructus.

Namque tuae primum prospexeris ipse saluti,

Deinde alios serves metuendae nuncius horae.

Saepe ratem portu, quantumvis nocte serena,

Condit venturae diffidens navita luci.

Namque alias pelagi lux tertia commovet aestus,

Interdum quintus mare turbat lucifer; est cum

Vis inopina mali incidit et maria omnia perflat,

Namque viris nondum est satis explorata Iovis mens.

Multa etiamnum ignorantur falluntque sagaces,

Quondam investiganda, Iovis si certa voluntas

Affuerit, namque ille hominum res curat aperte,

Ipsemet incurrens oculos eventaque signans,

Quorum alia ex luna seu dimidiata feretur,

Alterutra ex parte, seu pleno fulserit ore,

Conicies; alia ex sole ipso nunc oriente,

Nunc sub aquas rursum fessis labente quadrigis.

STRONA 40

Oryginalny skan

Przekład

Nec minus ex aliis rebus quoque sive diei,

Seu noctis spatio fas coniectare futura est.

Primum autem observa contractam in cornua lunam,

Namque alias alio flammescere visitur igni

Primigena et vultus nunc hos, nunc induit illos.

Tertia ubi exoriens vel quarta crepuscula vidit,

Ex iis tu instantem poteris deprendere mensem.

Nam si pura nitet, cum tertia vespere fulsit,

Puros portendit soles, rubicunda furentes

Praedicit ventos; sin quarto crassior ortu,

Obtusisque poli per inania cornibus ibit,

Aut Austro, aut veniente hebetatur debilis imbri.

Tertia consurgens si tum nec cernua nutat,

Nec resupina iacet, sed rectis cornibus astat,

Occiduos nocte exacta monet adfore Cauros.

Quod si quarta etiam vultus conservet eosdem,

Ingens tempestas glomerabitur aethere toto.

Cornu procumbens summo gelidos Aquilones,

Egelidos contra resupina minabitur Austros.

Quod si contingat rubido claudi orbe trilucem,

Dira sequetur hiems; et quo rubicundior illa

Fulserit, hoc maior tempestas aera verret.

Observabis item plenamque suique carentem

Dimidio lunam, crescentem aeque atque caducam,

Eque colore eius mensis momenta notato.

Pura serenorum praesaga est quippe dierum,

Rubra feret ventos, maculosa et decolor imbres.

Nec tibi signa dies quadrabunt omnia in omnes,

Sed quae tertia lux vel ab ortu quarta monebit,

Usque ad dimidium recte observaveris augmen.

Augmen dimidium plenum praesagit ad orbem,

Orbis item plenus, dum pars facis altera defit,

Huic demum vieti respondent ultima mensis.

STRONA 41

Oryginalny skan

Przekład

Fit quoque, ut aeriis claudatur luna coronis,

Nunc tribus, interdum geminis, modo simplice tantum.

Simplex flabra notat ventorum et pura serena,

Rupta quidem flatus ventorum, marcida sudum.

Sin fuerit duplex, hiemem portendit atrocem,

Maioremque etiam triplex, tum si magis atra

Atque interrupto divulsa appareat orbe.

Atque haec luna suis praesagit menstrua signis.

Solis sit quoque cura tibi perdiscere morem,

Solis sunt rata signa; mari seu promit Eoo

Purpureum iubar, Hesperiis seu condit in undis.

Ne picturato surgens tibi candicet orbe,

Cum purae indigeas defaecataeque diei;

Neve ullam ferat aspersus labemve notamve,

Sed liquidus totus genuinoque ardeat igni.

Quodsi candorem retinebit vespere eundem,

Et nulla sub aquas contectus nube recedet,

Mane reventurus vultu promittit eodem,

Acturusque diem coelo vernante serenum.

Nequaquam vero, quasi concavus aequore surgens,

Spondet idem, neque cum in Boreamque Austrumque reflexis

Splendescit medius radiis; nam tum venientes

Praedicit ventos multoque obnoxius imbri est.

Quodsi sol oculorum admittat lumina, solem

Contemplare ipsum; sol est certissimus index.

Nam rubet interdum, nubes quo more rubescunt,

Interdum nigricat; nigricanti fit comes imber,

At ruber apparens animarum flamina portat;

Si vero orbe color simul inveniatur uterque,

Et pluvia simul, et ventis miscebitur aer.

Cum densentur item partemque feruntur in unam

Stipati radii surgente cadenteve sole,

Cumve iubar nube oppressum vel noctis ab umbris

STRONA 42

Oryginalny skan

Przekład

In coelum redit, aut e coelo noctis in umbras,

Omnes tum pluvia campi fossaeque natabunt.

Aut ubi nascentem tenuis nubecula solem

Praevertit radiisque procul vibrantibus ipse

Consequitur, neque tum fueris securus ab imbri.

Cum vero exoriens latum concrevit in orbem

Luce hebeti, sensimque minor super aethera scandit,

Fas purum sperare diem, non secius atque

Imbri cum medio descendens in mare pallet.

Cum pluerit luci, occumbentem respice solem,

Hunc etenim nubes nigro si obscuret amictu

Ac nubem radii circum fundantur opacam,

Ne nox illa quidem pluvia tibi transiet expers.

Si vero Hesperiis innubilus occidit undis

Vicinaeque rubent nubes, nox illa diesque

Proximus immunis liberque feretur ab imbri.

Turbidior coeli fuerit status, aethere ubi alto

Languescent subito candentia tela diei,

Languescent ita deperdentque repente nitorem,

Ut cum luna means Hyperionis officit orbi,

Stinguuntur radii caeca caligine tecti.

Sole etiam nondum exorto, cum per loca coeli

Diversae rubro nubes fulsere colore,

Haud sane illa dies pluvia caritura videtur.

Primores itidem radii solem ante renatum

Si obscuri torpent, caligo densior imbres

Significat, ventos praesagit rarior aer.

Nec ferrugineis incluso sole coronis

Tempestas liquida est speranda nitensve serenum.

Quoque urgent propius solem peiusque nigrescunt,

Hoc maior vexabit hiems terramque fretumque;

Duplexque apparens circus vehementior uno est.

Contemplator item surgente candenteque sole,

STRONA 43

Oryginalny skan

Przekład

Sicubi, quas Graeci dixere parelia, nubes

Aut Boreae, aut ex parte Noti, aut utrimque rubescunt,

Nec parvi sane momenti haec ducito signa.

Nam cum utrimque simul contingat nubibus illis

Solem intercludi medium prope litus utrumvis,

Plurimus immissis ruet ilicet imber habenis.

Una rubens tantum nubes, qua ex parte rubebit,

Illa ex parte feret ventos, aliquando quoque imbrem.

Haec autem melius declivi sole notantur,

Sol obiens rerum est certissimus augur earum.

Ast autem tenui quae candet lumine Phatne

(Nubes exigua est, isto quae nomine fertur,

Ventorum instantisque nec ipsa ignara procellae)

Observanda tibi est calidi sub sidere Cancri.

Hanc geminae circum parvo cum lumine stellae,

Deiunctae cubiti spatio visuntur, in Austrum

Altera declinans, Aquilones altera spectans;

Nomen Asellorum servant, medioxuma Phatne est,

Phatne, quod nostri Praesepe vocare suerunt.

Hoc coelo interdum stellanti atque aethere puro

Disparet subito, stellaeque utrimque locatae

Vicinae inter se parvo discrimine fulgent;

Haud dubium est, quin tum tempestas dira sequatur.

Si nigrescit idem nubemque imitatur opacam

Et suus interea fulgor tamen insit Asellis,

Hoc veniens itidem augurio portenditur imber.

Si vero quasi per nebulam Borealis Asellus

Lumen iactet hebes, Notius vero ardeat igni

Splendidiore, Notos exspecta; contra Aquilones,

Si Notialis hebet Boreali ardente, timeto.

Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros

Inflatum mare cum subito penitusque tumescit;

Saxaque cana salis niveo spumata liquore

STRONA 44

Oryginalny skan

Przekład

Tristificas certant Neptuno reddere voces;

Aut densus stridor cum celso e vertice montis

Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsu;

Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti,

Nuntiat horribiles clamans instare procellas,

Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.

Nec minus ardeolae volitantes aethere puro

Adventantibus obvertunt capita obvia ventis.

Undicolae quoque saepe anates mergique marini

Exsultant procul in sicco plaudentibus alis;

Montibus e summis nubes diffunditur atra

Et vieti florum natitant super aequore pappi

Vento impendenti et versuris caerula flabris.

Quaque per aestatem tonitrus et fulgura surgent,

Parte secuturos ab eadem collige ventos.

Et cum nocturnae labuntur ab aethere stellae

Igneaque a tergo linquunt vestigia tractim,

Venturos testantur eodem tramite ventos.

Si vero adversis signabunt aethera sulcis,

Incertum unde, tamen non deerunt flamina ponto.

Est etiam interdum, ut Boreae simul et simul Euri,

Atque corusca Noti plaga fulguret atque Favoni;

Tum sane duplex nautis incesserit horror

Et pelagi trucis, et venientis desuper imbris,

Namque eius fulgetra modi sunt omina aquarum.

Saepe etiam pluvia instanti, quasi vellera nubes

Miscentur coelo, duplexque apparuit Iris

Et nova lucentem circumdedit area stellam;

Saepe et aves sive in stagnis, sive aequore degunt,

Oblectantur aquis atque ultro corpora mersant;

Perspicuosque lacus circum vaga fertur hirundo

Et leviter summos delibat pectore rores.

Vos quoque signa videtis aquai dulcis alumnae,

STRONA 45

Oryginalny skan

Przekład

Cum clamore paratis inanes fundere voces

Absurdoque sono fontes et stagna cietis.

Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen

Et matutinos exercet acredula cantus

Fuscaque nonnumquam cursans per litora cornix

Demersit caput et fluctum ceruice recepit

Increpuitque imbres inamoena voce morantes.

Mollipedesque boves spectantes lumina coeli

Naribus umiferum duxere ex aere succum.

Formicaeque cavis prompserunt ova cavernis

Et muros pedibus centum scolopendra subivit,

Quosque audis vermes terrae intestina vocari.

Pulli itidem, gallo soboles prognata parente,

Rostellis teneras perpurgant ordine pinnas

Et querulas voces claris singultibus edunt,

Qualis aquae sonus est stillanti desuper imbri.

Quin etiam corvi furesque monedulae aquarum

Omen habent, cum turmatim per inane vagantur

Accipitrumque strepunt ritu; corvique seorsum

Blaesa etiam guttas imitantur voce cadentes

Imbris in adventu. Quandoque et gutture pleno

Vocales crociere alarum non sine plausu.

Cortis aves quoque nitentes in culmina tecti

Concutiunt alas; tum magno concita cursu

Ad mare prona fulix properat clangore sonoro.

Quorum equidem cupienti imbres praescire futuros,

Nil contemnendum est; neque si acrius, atque suerunt,

Spicula defigant muscae sitiantque cruorem;

Labra nec ardentis si circum extrema lucernae

Fungi concrescant; neque si acris tempore brumae

Flamma lucernarum nunc recta insurgat in altum,

Nunc cono instabili ampullas quasi fundat inanes,

Nec si debilibus radiis hebes ipsa prematur;

STRONA 46

Oryginalny skan

Przekład

Nec si anates aestate nova socia agmina iungant

Aut si ollas fragiles ignique calentia ahena

Scintillae tenues lambunt; aut si, milii instar,

Per cinerem igniculi prunis ardentibus albent;

Nam pluvias etiam haec, quantumvis parva, minantur.

At si radices fumans nebula integat imos

Aerii montis vertexque innubilus exstet,

Spes est haud fallax usurum te Iove puro.

Tum quoque purus erit, tenuem cum litore summo

Aspicies nebulam tendi neque in aera sursum

Niti, sed paulo mare supra exstare quietam.

Coelo autem liquido venturae signa procellae

Convenit observare ac turbato aere rursum

Indicia optati sunt vestiganda sereni.

Inprimis vero celso Praesepe notandum est

Subiectum Cancro, nebulas cum primitus omnes

Evasit; neque enim, nisi nimbis ante fugatis,

Et vanescenti iam tempestate nitescit.

Lychni etiam placide ardentes et noctua sera

Nocte gemens hiemis sunt argumenta caducae.

Garrula item cornix, varios cum gutture cantus

Decedente die molitur, cumque per agros

Mutua responsant corvi, pluresque coacti

Vociferantur eo magis atque absentibus instant;

Donec diversis coeli de partibus ingens

Confluxit numerus, motisque cubilia castris

Ingenti clamore petunt siduntque per altos

Arboris antiquae ramos alasque remittunt.

Atque grues etiam, luces instare serenas

Persuasae, unum omnes carpunt iter agmine longo,

Difficiles revolare aut coeptos sistere cursus.

STRONA 47

Oryginalny skan

Przekład

Cum vero nitidum stellarum lumen hebescet

Nec fulgorem illum nubes alicundeve oborta

Caligo eripiet neque candens luna, sed ultro

Clara repente suum deperdent astra nitorem,

Iam tum mitte dies animo versare serenos,

Sed tempestates potius praesume futuras.

Nubibus omen idem est, cum pars persistet earum

Fixa loco, pars tendet iter aliaeque sequentur.

Anser item pastum repetens clangore sonoro

Indicium est hiemis certum, longaevaque cornix

Noctu cornicans; tum seros vespere cantus

Gracculus occoeptans fringillaque mane canora;

Eque mari passim fugiens genus omne volantum,

Orchilus antra petens fissasque rubecula cautes

Decedensque suo festina monedula pastu.

Sed nec apes castris, magna impendente procella,

Audent ire procul, sed circum proxima quaeque

Pabula delibant florum trepidaeque recurrunt.

Nec celsae per inane grues longa agmina ductant,

Sed miscent iter ancipites turbantque cohortes.

Nec cum per sudum tella irrita fertur Arachnes,

Nec cum hebet accensus, nec cum aegre accenditur ignis,

Crede hiemi. Sed quis tempestatum omnia signa

Expediat? Rerum cinis abiectissimus, ultro

Ipse cohaerescens sibimet glomeramine caeco,

Indicium nivis est, nivis argumenta futurae

Lychni etiam praebent, omni cum ex parte minutum

Ardenti myxae quiddam milii instar adhaeret.

Carbo itidem vivus venturae est grandinis index,

Cum totus fervens et puro lucidus igni

Pertenuem nebulam cohibere videbitur intus.

STRONA 48

Oryginalny skan

Przekład

Nec vero ilicibus turgenti glande granatis

Signave lentiscis sua desunt; agricola autem

Nil non observat partes intentus in omnes,

Eventum aestatis metuens ancepsque futuri.

Ergo ilex foetu, quantum satis, ubere turgens

Frigoris indicium coelique umentis habetur;

Fertilior solito vescaeque uberrima glandis,

Squallorem cultis late denuntiat agris.

Iam vero semper viridis semperque gravata

Lentiscus triplici solita grandescere foetu,

Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi,

Sic ut quaeque suam comitetur aratio frugem.

Quique erit uberior foetus, proscissio terrae

Temporis eiusdem frugum genere affluet omni.

Flos etiam scyllae ter surgere suevit in auras,

Ex quo proclive est itidem capere omina messis.

Nam quicquid lentisci in fructu observat arator,

Hoc in flore etiam scyllae deprenderit albo.

Crabronum quoque cum autumno vis magna coorta est,

Ante etiam, Hesperiae quam Pleiades exoriantur,

Adventuram hiemem non falsus dixeris augur;

Eius quippe modi frigus crabronibus instat.

Caprarum pariter matres oviumque suumque,

Cum passim veneri indulgent saliuntque maritos,

Signum hiemis censetur item crabronibus aequum.

Quodsi lentus amor sero pecora illa maritet,

Res bene habent inopi; siquidem perflabilis Euro,

Signa per haec hiemem poterit sperare tepentem.

Maturante abitum grue tempestivus arator

Laetatur, cunctatori faustissima tarda est;

Namque urget gruibus semper vestigia bruma;

STRONA 49

Oryginalny skan

Przekład

Si properant festina, pigris cunctantior instans.

Autumno fugiente boves oviumque propago,

Si pedibus terram subigunt Boreamque tuentur,

Pleias occumbens adducet frigora saeva.

Quoque magis terram fodiunt et calcibus urgent,

Hoc magis aspera hiems, magis et violenta sequetur,

Arboribus late cladem tenerisque datura

Frugibus, Arctoa nive opertis omnibus agris.

At cum crinitas ardescere in aethere stellas

Conspicies, unamve duasve, aut iis quoque plures,

Scito tibi iis signis magnos portendier aestus.

Nec cum aestate nova liquido circumflua ponto

Pabula linquentes loca visunt arida terrae

Condensae volucres, expertus gaudet arator;

Nam metuit messi, rapido ne sideris igni

Laesa seges vacuis dominum frustretur aristis.

Ast hilaris canit et laetus per rura vagatur

Caprigeni pecoris custos, de gurgite vasto

Cum volucres certo ferri ordine vidit easdem,

Proventum nivei sperans hoc omine lactis,

Ars sua quemque alit et sua quemque oracula ducunt.

Ex agnis venientem hiemem observare suevit

Pastor, festino cum visunt pascua cursu;

Cumque duces gregis atque aetas infirmior una

Cornibus implicitis ludunt ac proelia tentant.

Cumque subinde levant repetito corpora saltu,

Mobilibusque leves affectant cruribus auras.

Vespere item exorto stabula ad consueta reverti

Cum renuunt herbisque inhiant, pastore morantes

Ne quicquam crebris usque insectante lapillis.

Agricolae ex bobus capiunt quoque signa futuri

STRONA 50

Oryginalny skan

Przekład

Imbris: cum anteriora pedum vestigia lambunt

Cumve cubant dextrum porrecto corpore in armum,

Aut decedentes pastu cum vespere tristi

Mugitu caulas et septa antiqua revisunt.

Nec spinas avide consectans ilicis atrae

Capra dies puros spondet, nec si usque luto sus

Foeda volutetur coenoque exsultet adepto.

Incomitatus item cum tristificos ululatus

Integrat ore lupus, vel cum securus ad ipsa

Septa obversatur praedaeque cupidine frendet.

Tris adeo tibi sint suspecti ex ordine soles;

Namque intra hoc spatium consurgere turbida suevit

Tempestas, id quod tibi in omnibus observandum est

Signis, quaecumque aut imbres, aut fulgura coeli,

Aut portendere veloces sunt dicta procellas.

Nam si prima minus signis responderit Eos,

Proxima nequaquam, aut, ad summum, tertia fallet.

Nec mures, si quando leves conferre susurros

Coepere inter se et saltus iterare procaces,

Antiquos latuere hiemem frigusque ferentes.

Observatum etiam est, pedibus terram usque cavantem

Imbres praesagire canem; praesagia cancris

Sunt eadem, quoties prorepunt f luminis alveo

Obsiduntque altas armato corpore ripas.

Mures vero eadem nobiscum tecta colentes

Antra quieturi subeunt stramentaque versant,

Cum tempestatem primum sensere moveri.

Horum, me monitore, nihil contempseris unquam,

Unoque oblato, mox vestigare memento

Signum aliud; spem consensu firmare duorum

Debemus, tribus inventis dubitare vetamur.

STRONA 51

Oryginalny skan

Przekład

Semper vero anni labentis signa notato;

Atque expende, utrum stellis insignibus altum

Evadentibus, aut rursum subeuntibus aequor,

Talis tempestas sese explicet aethere vasto,

Qualem signa videbantur paulo ante monere.

Observanda etiam sunt interlunia, nam tum

Noctibus octonis mire est variabilis aer,

Luna nimirum nusquam apparente per auras.

Haec semper si in promptu habeas semperque tuare,

Haud temere ignores, dubius quid cogitet aether.

 

FINIS

 

transkrypcja: Janusz Gruchała


STRONA 52

Oryginalny skan

Przekład