STRONA 36 |
|
Praefuerit, solito carmine2, Musa, refer3. Sublato e vivis Craco patre, filius annis Inferior, caeso fratre per insidias, Invasit regnum: porro is quoque numinis iram, Et fratris manes nocte dieque pavens, Occubuit victus furiis neque longius anno Laetatus parto est per scelus imperio. Unica restabat Craci de sanguine Vanda, Vanda potens forma, Vanda potens animo4. Non illa aut lanae, radiisve assueta Minervae5, Filo aut ducendis versicolore notis: Sed iaculis armata citae comes ire Dianae6, Sternereque adversas per nemora alta feras. Hinc odium taedae, hinc mentio nulla hymenaei, Et constans placitae virginitatis amor. Quod tacitum illa suo semper sub pectore pressit, Cum diversa hominum spes foret interea, Qui tibi, Nympharum pulcherrima Sarmatidarum, Optabant sponsum laude opibusque parem. Huic ergo unanimi assensu populusque, patresque Mandant foeminea sceptra tuenda manu. Illa reluctari primum neque credere vires Posse suas tanto sufficere imperio. Instantis precibus vix tandem victa senatus, In solio sedit pulchra virago7 patris. Atque ita commissum curavit sedula munus, |
STRONA 37 |
Conferri magnis possit ut illa viris. Multi illam Arctoo iuvenes ex orbe8 petebant, Quorum vota plagas rapta per aerias. Ritogarus Teuto ante alios instantius ambit, Verum spem vanam Ritogarus9 quoque alit. Hic opibus florens et duro Marte superbus, Iactabat Rheni nobilis esse genus10. Sed nec opes ullas nec fortia facta genusve Vanda viri curat virginitatis amans. Despectus fremit ille et curis ducitur anceps. Hinc irae rabies, hinc ferus urget amor. „Mutanda est ratio, precibus nihil egimus”, inquit. Et simul arma amens exitiosa capit. Non latuit Vandam, quid vaecors Teuto pararet, Quare nec rebus defuit ipsa suis. Iamque pares utrinque animos in bella ferebant, Cum Vandae praeco missus ab hoste venit. „Ritogarum, o hera”, ait, „mox es visura: virumne, Anne hostem mavis, optio salva tibi est”. „Neutrum”, Vanda inquit, „cupio”, tantumque loquuta, Praeconem nulla iussit abire mora. Hoc responso hostis magis irritatus, amore In furias verso, propositum urget iter. Huic acie instructa pharetrata occurrit Amazon11, Votum sublatis tale vovens manibus: „Quod pretio dignor summo atque ante omnia charum Aestimo, si vinco, Iuppiter, esto tuum”. |
STRONA 38 |
Audiit orantem placida Saturnius12 aure, Intonuitque alti dexter13 ab arce poli. Omine laeta cani signa imperat, ipsaque in hostem Ante alios rapido concita fertur equo. Reginam insequitur densis exercitus hastis, Hos animo excipiunt Teutones intrepido. Pugna atrox oritur, caeduntque caduntque vicissim, Mars ferus hinc celeres spargit et inde neces. Fusus ad extremum est mil< es G>ermanus et ipse Dux aquilas ictu <us conc>idit ante suas. Arma modo exanimi < detrac>ta: cadaver humatum, Captis vita data est < tuta>que abire via. At qua pugnatum est, victrix regina trophaeum Vistuleas ponit nobile propter aquas. Huc galeas atque arma virum tulit: inde sonantem Conversa ad fluvium talibus orsa loqui est: „Vistula dives aquae, fluviorum Vistula ocelle, Quoscunque Arctoo despicit Ursa polo14, Quae tibi serta prius floresque offerre solebam, Illa ego Vanda tuis cognita fluminibus, Nunc pro pallenti viola croceoque hyacintho Haec spolia in ripis figo cruenta tuis, Devicti monimentum hostis, temeraria qui in me Demens invitis moverat arma diis. Et quam non potuit prece flectere, cogere ferro Tentavit frustra cum exitioque suo. |
STRONA 39 |
Et nunc ille ferox iacet acri vulnere victus, At me fama alti tollit in astra poli. Dii, quorum auspiciis occurri hostilibus armis Et verti in turpem signa inimica fugam, Non ego vos urgente metu coluisse statimque Neglexisse malis exonerata ferar, Sed quicquid demersa altis vovi anxia curis, Fortunatam omnes persolvisse scient. Estne anima quicquam pretiosius? Hanc ego vobis Vestro servatam munere dono libens”. Haec ait, extremaeque ut stabat margine ripae, Ultro se in rapidas praecipitavit aquas15. Obstupuere omnes factum gemituque dolorem Testati, immeritas ungue scidere genas. Illam caeruleis excepit Vistula tectis, Et patrii iussit fluminis esse deam. Plebs rata mortalem corpus quaesivit in undis, Ut daret extremo membra cremanda rogo. Spe frustrata dehinc tumulum congessit inanem16, Umbramque a Stygiis ter revocavit aquis. Auditus clamor fundo alti fluminis imo17, Errorque ille novae Naidi18 gratus erat. Et tum nemo quidem lachrymas non fudit amaras, Luxeruntque illum et postera secla diem. Extat adhuc laeva monumentum hoc nobile ripa, Qua Mogilam19 liquidis Vistula lambit aquis.
transkrypcja: Grzegorz Franczak |
STRONA 40 |