AD STEPHANUM BATHORRHEUM REGEM
POLONIAE INCLYTUM, Moscho debellato et Livonia recuperata
EPINICION
Anno a Christo nato MDLXXXII. DUODENARIUS I Doride cum cythara et cum dulce sonantibus odis obviam regi Bathorrheo progrediamur, age, o Musa7, qui nunc non Phrygis a stadio Pelopis8 luctave, citisve quadrigis inclytus coniugem caram9 et sua regna revisit, sed procul a Tanai10 |
STRONA 7 |
cesis fugatisque hostibus, centumque captis urbibus11 functas reducit DUODENARIUS II militia legiones. Vir celeberrimus arte bellica iuxtaque promptus consilio atque manu, arrosa dente aevi invido12 gloria Olympiadum defloruit; Isthmicus una nobilis Pythicusque14 extinctus agon, Nemeorum15 nomen inane16 manet, certamen ipsum evanuit. At non virorum evanuit virtus, neque ardor DUODENARIUS III bellicus atque animi vis, qua meus ante alios rex sic viget laude, ut sit uno |
STRONA 8 |
bellipotente17 minor. Nec cultiores litteras18 spernit19, amat potius, ut quas sibi non modo honori, sed videt usui summo esse fuisseque semper; tantaque praeterea eius viri est humanitas, et tanta morum lenitas, ut dicta factaque DUODENARIUS IV illius omnia vere omnis inania fastus dixeris, nec vero Homeri20 versibus ille sacris clarens ita enixe intimi monstra canora maris21 olim fugiebat Ulysses22, ut quidem hic voluptatum illecebras fugit omnes, otia despiciens ultro et labores persequens. Quae ad gloriam adspirantibus sane via una est. |
STRONA 9 |
DUODENARIUS V Quae prius in patria ve- ro iuvenilibus annis gesserit, quae bella regum aspera dissidiis dux administrarit, genus Attila23 ab Hunniade virtutibus eximiis ductum arguens, plenius fortasse alias memorari, adstipulante dea, quibunt. Ad haec dicenda enim, quae post tulerunt tempora, mens prona fertur. DUODENARIUS VI Invidiam superare magno opus Hercule24 dignum est. Quod tibi, fortis Bathoreu, ante alios merito dandum videtur; qui quidem legibus iisdem agitans aevum cum aliis. Opulentia in patria |
STRONA 10 |
caeteris virtute ita visus es ante- cellere, ut egregio fatis subacto principe25 ipse in locum demortui cuncto approbante DUODENARIUS VII concilio populoque sufficerere volenti. Quod tuorum insigne de te iudicium et populi consentientis nobile elogium, indomitae gentes quoque Sauromatarum insigniter comprobaverunt, tibi cum diadema imposuere sacrum magnumque te pugnacium regem Polonorum palam pronuntiarunt. DUODENARIUS VIII Atque ego non ita valde |
STRONA 11 |
forsitan a scopo aberras- se arguar, si, quis status tum Sarmatiae fuerit, compendio comprendero. Namque ita et acre animi robur sapientiaque insignis tua est futura illustrior, inclyte rex, cum perspicuum fuerit, quam turbulentum, quam inquies discorsque regnum acceperis, et quam brevi omnes DUODENARIUS IX tempore seditiones sustulerisque tumultus. Sidus ut nautis amicum26 turbinibus rapidis exterrito adfulgens mari. Sceptra Iagellonidae27 mors e manibus violenta extorserat horridasque ipsum rate iusserat atra Ditis28 adire domos. Huic pulchrae alumnus Galliae |
STRONA 12 |
Henricus29 ingenti virum contentione DUODENARIUS X sufficiturque tumultu. Non enim ab omnibus aeque expetebatur, nec omnes illius uberibus aurem admovebant creduli pollicitis. Adeoque audire erat haec iterari a plurimis, non fore, ut Galli30 dominatio recte Sarmatiae eveniat, acri esse oportet pupula cui rei modo inceptae exitum fas contueri est. DUODENARIUS XI Quippe tot in medium tum in- commoda totque pericla afferebantur, quae adire rege Valesiade |
STRONA 13 |
fortes oportebat Lachos, nemo ita certiloquus vates tamen exstitit, ut praediceret id, quod evenit, siquidem ille bonus rex, cum neque dimidium regnasset annum, clam omnibus sceptri tiaraeque immemor noctu profugit. DUODENARIUS XII Prodigii similis31 tum res ea Sarmatiae omni est visa, descendunt feroces rursus ad arma viri; in factiones scinditur vulgus et ipsa sibi plebs dissidet ac neque iam parcunt minis, non enim rerum faciem fore eandem regis in alterius electione et sortibus examinandis, atque cum illum priorem,
|
STRONA 14 |
DUODENARIUS XIII dimidia prope regni parte vetante, creassent. Sic minaces tum fremebant. Inde ubi more patrum uno coivere in loco, pars tibi, Galle, etiam ab- senti favet et reditum exspectat tuum, pars domum insignem pietate fideque praedicat Austriacam, sed quod sit illa ex arbore germen sub arcto frigida proseminandum, DUODENARIUS XIV ambigitur. Sed eorum, qui indigenae diadema omni ope imponi studerent, sane equidem numerus prae ceteris ingens fuit. Qui tamen unanimes, ventis rapientibus, in contrarium |
STRONA 15 |
vela flexerunt et amica, Bathorrheu, castra iniere tua. Nec Gallicani et factio secum ipsa pugnans Austria- corum quievit. DUODENARIUS XV Sed properanter et ipsi Caesaris ordinibus se se aggregant. Quid multa? Discors Sauromates geminos reges creavit: Caesarem Austriadum decus et te regna vetusta, Bathorheu, Dacica administrantem. Mora nulla, fugaces nuncii utrimque volant, reges ut accersant novos. Ingens Polonas interim pervadit urbes DUODENARIUS XVI terror32, imago domesti- |
STRONA 16 |
ci rabiosa duelli nocte versatur dieque ante oculos pavidis. Et iam suos exercitus, et sua castra sibi pars utraque munit, et urbes occupat. Buccina auditur procul aenea, belli nuncia33; diffugiunt ruris coloni, liberis in plaustra coniectis, pedes quo quemque ducunt34. DUODENARIUS XVII Hic animi illa tui cun- ctis moderatio seclis aequitasque, o rex, canenda enituit. Cum etenim regnum quod hoc ipsum attinet et studiis hominum, et robore, Caesaris esses partibus firmior (nam quid manifesta negemus?); lintea plena tamen pronumque fortunae tuae |
STRONA 17 |
sic sustinebas et mode- rabare cursum35, DUODENARIUS XVIII ut satis argueret res ipsa, fuisse te eum ultro Caesari cessurum honorem, si modo et ille satis constanter ursisset suum propositum. Sed enim regni titulo illius auctus, cum neque ipse capturus diadema veniret teque ab eodem itere36 abs- terrere inani nominis vellet sui umbra, callide sensisti agi te- DUODENARIUS XIX cum neque pectore aperto37. Proinde nec ipse volebas gratiam affectare, cuius grati animi38 indicium |
STRONA 18 |
nullum videres. Tune feras id quod amicitiae indulseris, arte tibi extortum argui? Omne discrimen potius subeundum duxti, ad iter te itaque ultro capessendum paras. Postquam domi autem, ut par erat, res ordinasti, DUODENARIUS XX ad sacra limina divum et patriae sola terrae consalutanda ire perrex- sti atque locutus ita es: „Dii patrii et tu altrix39 mea frugum opulenta, viris bellacibus inclyta, non me poenitet iis locis natum et, nisi fata vetarent40, hoc mihi vita velim sub coelo agenda esset data ad filum inexorabilis parcae supremum.
|
STRONA 19 |
DUODENARIUS XXI Impatiens sed enim oti et cupidissima agendi excubat virtus41, labores assidue speculans, vires ubi extendat suas. Non ego me ad choreas conviviave ulla vocari intelligo. Plena turbarum video omnia, plena dissidiis. Neque me haec terrent, sed invitant magis. Nam quis ferat certaminis expers coronam? DUODENARIUS XXII Alea iacta42 quidem iam est mihi. Vos iter, o dii, prosperum et cursus secundos annuite.” Haec tua tum, o rex, precantis coelites vox fuit. Inde sacris das oscula postibus, ac tandem deum |
STRONA 20 |
limina egressus super ardua terga insilis acris equi43, qui ferreis luctans lupis et nare crebrum sternuens, laxari habenas DUODENARIUS XXIII gestit herumque retentan- tem arguit, huc caput atque huc inquies obversus, atque subsiliens alacer. Te turba circum plurima44 it glomerata, tibi faustissima quaeque precari haud desinens; quos tu equo praetergrediens oculisque comiter adspiciens non insalutatos tuis verbis relinquis. Sic iter demum tuum urges. DUODENARIUS XXIV Vix iuga dum superaras |
STRONA 21 |
Carpathii ardua montis, cum tui adventus per omnes Sarmatiae populos vulgata fama est, hic statim res ruere Austriaci coepere. Etenim dubitabat nemo, quin is potiturus diadematis esset Sarmatiae armiferae45, qui limina intrasset prior. Ipsi quoque adversarii sic dictitabant: DUODENARIUS XXV „Tantum iter iste rapaces per fluvios iugaque alta est montium emensus46 priorque arva Polona tenet. Noster, domus cui tam prope est, limine nondum etiam gressum extulit et dubitabit quisquam adhuc, quem velit regnare hera, quidve ferat47 fors? Talia Caesarei clam mussitabant, tu interim |
STRONA 22 |
turba salutantum in dies maiore septus, DUODENARIUS XXVI vadere Sauromatarum per media oppida pergis non sine acclamationi- bus populi atque hilaris plausu iuventae prospero. Hinc ubi Cracopolim ventum est prope, Sarmatiae flos totius obviam prodit tibi, levia fulgent arma48 procul, radians perstringit aurum49 lumina. Hac parte equestres copiae, hac tendunt pedestres, DUODENARIUS XXVII propria quisque secuti signa aquilasque minaces. Ordo grandaevi Senatus in medio. Hos iuvenes |
STRONA 23 |
stirpe inclyta orti insignibus praegrediuntur equis. Postquam socia agmina iunxistis tuaque ora spectari propius potuere, e medio tibi vir lectus senatorum choro est omnium unus nomine congratulatus50. DUODENARIUS XXVIII Utque tibi tuus adven- tus populoque Polono faustus atque prosper esset, numina sancta deum oravit et iam nunc quidem continuare gradus coeptos adeoque tuis virtutibus debitas sedes, veterum inclyta regum atria, inire diis hortatus est ductoribus. Hunc tu vicissim sic tuo affatus ore es: |
STRONA 24 |
DUODENARIUS XXIX nullius ambitionis te stimulis agitatum hoc iter coepisse tantum, iudicium populi tam nobilis de te omnibus carum habuisse modis, consensum etiam hunc populorum haud unius moris, aut linguae, opus esse deorum non dubitare. Itaque clarissimarum gentium auctoritati et nutui Divum obsecutum, DUODENARIUS XXX Daciae ab usque vetustis finibus invia saxa51 Carpathi permensum adesse hancque daturum operam, ne unquam Polonos consili aut poenituisse sui regis queat. Haec ubi dixisti, illico |
STRONA 25 |
progredi coepere virum agmina, quorum tu in medio expositus visu ferebare omnium, aequandus heroi, viro mortale maior. DUODENARIUS XXXI Talis ahenea claustra nobilis urbis inisti52 atque cum summa aprobantis laetitia populi in regiam deductus es. Hic requiete simul vires animumque refovisti tuum, publico in coetu53 populique patrumque, pace prius precibus rite impetrata coelitum insigne tempus gemmea cinctus corona es. DUODENARIUS XXXII Laetitiam cumulavit regibus orta Polonis |
STRONA 26 |
virgo54, maiorum trophaea egregiis animi non decolorans laudibus55. Foedere legitimo56 consors tibi dedita lecti. Rebus ad hunc modum gestis, ea sollicitum te an- te omnia cura habuit, quonam obstinatae civium possent modo ad concordiam mentes reduci op-
DUODENARIUS XXXIII
tataque restitui pax. Nam numerus licet ingens sub tuum adventum statim re- linquere Caesareas non distulit partes, tamen maxima pars et in iis multi genus et merita insignes viri57 perseverabant; neque lenta etiam tum ex animis hominum iam iam adfuturi Caesaris spes evaporarat, fidem |
STRONA 27 |
rumore alente.
DUODENARIUS XXXIV
Haec malesuada animorum discidia, hos populi aestus ingeni consopiisti dexteritate tui, dum nil superbum, aut impotens terrificumque nihil, sed lenia, sed placida adfers omnia. Talis adversis Aquilonibus olim Ionio in medio navis gubernator citae58, non pugnat irato mari contrave fluctus59
DUODENARIUS XXXV
nititur ire rapaces; sed pelagi trucis arte impetus frangit, modo undis morigerans, modo iter fluctus per obliquos legens, |
STRONA 28 |
ferre moram docilis omnesque hiemis, pelagique iniurias, dum ratem optatis modo victor arenis applicet incolumem60. Hac arte tu usus, maximis e fluctibus rempublicam servasti et in tu-
DUODENARIUS XXXVI
ta statione locasti. Moenibus unica fidens urbs61 cyclopeis tua aequa respuit imperia. Non mentis impos plane adhuc, si latuisset iners intra sua limina plebes, nec pedem aggeres extra fremebunda tulisset Nunc lentipes testa caput cum protulisset cornea testudo, duri
DUODENARIUS XXXVII
saucia acumine ferri64 |
STRONA 29 |
ingemuit graviter col- loque contracto refugit in sua tecta celer, non iam arma, nec spirans minas. Iis, placidissime Rex, ignoscere non dubitasti, ut caeteris omnibus, quicunque per illa feroces tempora sustulerant te cornua adversum sua, omnes amore patrio complexus, inquam, es,
DUODENARIUS XXXVIII
ut sibi non modo victo- res tuaque arma secuti plauderent, sed victi haberent, quod canerent etiam, clementiam experti65 tuam. Haec ita gesta66 domi. Nunc, o cytharae moderatrix aureae Musa, dic Moschum dare terga67 coactum, nec potuisse mei sufferre Regis impetum |
STRONA 30 |
unaque et artis bellicae a- misisse laudem,
DUODENARIUS XXXIX
imperiumque prope omne. Haec mihi, Pieri68 paucis expedi, paucis enim com- prendere multa licet et longa saepe oratio ponderis exigui est. Moschis genus atque Polonis est idem Slavicum; dispar scidit uniter aptos religio, unanimes quod scindit et fratres malum. De principatu Russiae contentiones
DUODENARIUS XL
multae adeoque cruenta inter utrosque fuere bella69. Necdum pax coivit inveterata odia, |
STRONA 31 |
iniuria accendit recens. Rebus enim dubiis et seditione Polonorum aspera, Moschus Arctoae vetus arbiter orae, tempus adesse ratus belli innovandi commodum, magno parato exercitu, primariam urbem
DUODENARIUS XLI
finibus in Lituanis obsidione Polotteum cingit expugnatque, praedaque omnigena locuples fastu triumphat barbaro. Nec satis id cupido Arctoaque praecipienti spe omnia regna, Livones quoque sceptra secutos regia vi aggreditur70; saevit per agros uberes ignique ferroque71 impotens. Hinc atque praedas |
STRONA 32 |
DUODENARIUS XLII
hinc agit, occupat urbes, praesidia arcibus impo- nit72 sua, armis commeatuque instruit73, atque brevi omnem fere provinciam in sua iura adigit. Sic rege superstite debacchari adhuc coepit Augusto, neque mitior Henri- co dominante fuit interque regnis omnibus, primus ferocem prosperis rebus tyrannum
DUODENARIUS XLIII
rex Stephane, aggredi es ausus. Nec dubium tibi belli huius omen dii dederunt Martis in armigeri primis statim praeludiis. Moenia Moscho etenim Vendenica74 concutiente hostiliter |
STRONA 33 |
copiis cum ingentibus ausa tuorum parva coire manus, exercitum omnem conscidit, primarios belli duces vinxit catenis75,
DUODENARIUS XLIV
fulminis aemula, robur Martis, ahenea centum abstulit tormenta et hostem indomitum docuit posse edomari. Sic tibi alea prima cadit. Cunctis petis inde Polotteum copiis, Pannones tecum Litavosque, Polonosque et genus acre virum ducens in armis Teuthonas. Nec segniores ad sua tutanda Moschi
DUODENARIUS XLV
gensque vago media inter- |
STRONA 34 |
secta Borysthene76, Russi Convolant. Invicta portis claustra adhibent, validis turres adornant machinis, omnia quae obsidio quamvis diuturna requirat, praeparant. Interim tu accedis et aggere clausos perpete fulmineis muros fatigas ictibus, qui summa ope hostium licet defenderentur.
DUODENARIUS XLVI
Atque faventia coeli sidera tristis haberent, imbre inaudito obsidentum impediente opera. Felicitate, o rex, tamen imperiose tua virtuteque nobilis urbs illa e manu hostium erepta est veterisque revenit sub titulum imperii. Hoc capta eodem est impetu |
STRONA 35 |
exustaque igni Soccola77, Moschorum ubi flos78
DUODENARIUS XLVII
interiitque iuventus lecta79. Simul quoque propu- gnaculum invictum Polottei dedita Sussa80 tibi est. Munitiones caeteras praetereo tacitus. Longe siquidem auctius et cum fenore, praeut fuit captum, rediisse Polotteum ad veteres dominos constat, tibi vero omnibus fama perennis81 gloriae victure seclis,
DUODENARIUS XLVIII
rex, spoliare duelli laude parum fuit hostem, ni simul clementia illum et praegrederere fide. |
STRONA 36 |
Queiscunque enim saevum tuens caedibus in mediis82 Bellona83 pepercerat, iis per te omnibus vita libertasque data est; neque cuique in castra redire sua fraudi fuit, si non tibi merere mallet. Mitio- rem haec plaga Moschum
DUODENARIUS XLIX
reddidit, ut minime anceps esset, eum nihil aeque atque pacem optare verum, qui fuerit solitus pacem antea semper dare, turpe putabat84 eam victus quoque poscere. Enim vero neque tu videbare arma aliter positurus, frugiparens nisi uti in ius tuum Livonia concederet rursum, quod ab- horrebat hostis. |
STRONA 37 |
DUODENARIUS L
Pacis adempta igitur spe85, nec violentia86 quicquam aut furor Martis remittit. Proelia stant eadem vexationesque urbium, inferiorque fere certamine Moschus in omni visitur. At tibi cum hoste indomitoque, trucique non fuit asperior luctatio, o rex, quam locis cum ipsis. Tot ingentes lacus, vastae inviaeque
DUODENARIUS LI
tot silvae, atque tot indi- gnantia flumina pontes trans erant mittenda; rupes adiice nubiferas Riphaeaque87 insolubili obruta saxa nive88 et pro popularibus omni vi suis |
STRONA 38 |
proeliantes horriferos Aquilones. Quae tua nullo oneri cessura virtus omnia vicit89 tamen turmasque iter duxit per aequum.
DUODENARIUS LII
Ergo ubi in interiora Moschoviae penetrasti, Marte fortunaque eadem coepta iuvante tua, primum quidem firmissimi moenia Velisii90 defensa viriliter expugnas. Dein nobile Usuatum91 capis; ac neque grandes vim tolerare tuam quivere Luci92 uberrima frugum Sicanaeque93 aemula urbs prorsus Ennae94.
DUODENARIUS LIII
Barbarus interea hostis95 |
STRONA 39 |
Marte resistere aperto non satis tutum arbitratus, ingenito arma tua eludere astu96 nititur, nunc per epistolia candorem imitantia, nunc per nuntios tecum agens vanos et inepta ferentes desipientis heri mandata. Quae tu, ut par erat, o rex, supina aure audiens, rebus tuis in-
DUODENARIUS LIV
tentus eras nihilo mi- nus, fera munera Martis exsequens. Ad Turopecii97 moenia turrigeri stativa habebat barbarus miles, eo tu aliquot, rex, milia lecta virorum ire imperas, qui simul saltus locaque exsuperarunt aspera. Terror is est iniectus extemplo hostibus, |
STRONA 40 |
ut nullam in armis amplius spem collocarent,
DUODENARIUS LV
sed fugerent avium ri- tu, fugientia victor terga98 caedit. Haec agenti tandem etiam alta tibi porrexit herbam Neulia99. Neulia capta Oseri- scum100 perpulit, id quoque uti se dederet. Nec loci, o Saulotia101, te situs, aut in- gens obeuntis aquae tutata vis est, quo minus ex hoste captas inter ar- ces ponerere.
DUODENARIUS LVI
Iamque Tyrannus utraque rex tibi maxime ripa divitis cedit Devinae102, ni tuus ulterius |
STRONA 41 |
spectaret arcus letifer103. Castra moves igitur partemque iubes animosi exercitus, tectaque iniectis sataque urere flammis hostica. Staritia104 tum se tenebat barbarus uxore cum iuvencula carisque natis.
DUODENARIUS LVII
Is simul ignibus atris105 omnia fervere circum vidit, extemplo, timore percitus106, in celeres raptim impedimentis rates impositis, fugam init seque in penitissima regni abdit loca tristior. Tum tu ad vetera impiger ibas moenia Plescoviae107 demolienda. Ibi Ostroum108 amni quasi innatans vago primo impetu expu- |
STRONA 42 |
DUODENARIUS LVIII
gnas. Iter arripis inde propositum atque sub ipsis collocas tormenta muris aenea, terrifica, nata eruendis urbibus. Ac licet obsidio non semper ita, ut cupiebas, haec tibi cederet, perstas tamen omniaque in spem experienda tibi pulchrae putas victoriae109. Saneque ibi, o rex, militum virtus110 tuorum
DUODENARIUS LIX
enituitque animi vis. Etsi etenim impete primo grandibus fossis retenti non potuere opulen- tae urbis potiri, ipsis tamen in ruderum cumulis in moenibus atque adeo ipsis hostium |
STRONA 43 |
clade cum ingenti, fera beligerarunt proelia111 cumque rates Moscho refertae milite noctu via alta fluminis urbi venirent
DUODENARIUS LX
suppetias, tuus idem artibus ille dolisque miles exceptos vel ipso mergit in amne, vel ad terram retractos inferis immolat ense diis. Terra venientibus idem contigit exitus turmis, quoties vel aperte, vel voluere dolo irrepere urbem, atque hae quidem ut prosperae pugnae tuis sic extiterunt
DUODENARIUS LXI
difficiles, neque enim illi |
STRONA 44 |
cum trucibus modo Moschis pertinax gessere bellum. Verum etiam cum hieme saevisque tempestatibus112, cumque gelu horrifero, et cum glaciali Aquilonum exercitu. Proinde complures manuumque, pedumque cernere erat digitis, et diminutos auribus nasoque (spectatu horridum), quae vulnera illis
DUODENARIUS LXII
non acies gladiorum intulerantve sagittae hosticis promptae113 pharetris, sed penetrabilia septentrionum frigora immodicumque gelu crebris nivibusque, procellisque asperum. Quae tuus miles tamen omnia mente pertulit indomita vicitque vinci nescius114. Iam terga curti invaserat |
STRONA 45 |
sol capricorni,
DUODENARIUS LXIII
pro se ea frigora demens tum facere est ratus hostis. Proinde portas per patentes omnibus egreditur cum copiis115. Nec segnius emicuere tui murisque, globisque sub ipsis qui repens proelium ingressi temeraria fundunt agmina116: vincla pigris iniecta, pernix aufugit. Tantum Tyranno autem truci urbis perantiquae
DUODENARIUS LXIV
obsidio illa timoris attulit, ut positis am- bagibus117 fucisque eam se denique pacem habitu- rum, quam dedisses, diceret. Quam cito praeterie- re octo illa fugacia lustra, o rex, quibus |
STRONA 46 |
hostis integris sibi barbarus inter dixerat, ut neque pa- cem nominaret, gratiave illius ad te nuncios legaret ullos.
DUODENARIUS LXV
Odit Adrastia118 fastum magnificeque locutos conscius paulla remordet post pudor, ipsa ubi res dictum refellit arrogans. Igneus axe suo nondum spatia annua sol119 decurrerat, cum timens urbique, sibique Tyrannus, iam minor atque mina- rum oblitus, ad te nuncium pacis petendae120 gratia misit. Neque ad te
DUODENARIUS LXVI
rex modo, qui propius quam forsitan ille volebat |
STRONA 47 |
tunc eras. Sed supplicatum pontifici in Latium summo usque misit, pacis ut suasor121 is esse tibi vellet animumque remollire tuum. Haec, ubi amsanctae122 dedit oscula123 plantae, nomine schismaticus heri precabatur sui. Quem pontifex magnus bene sperare124 iussum
DUODENARIUS LXVII
in Borealia rursum frigida regna remisit ac suum legatum eandem imperat ire viam, si belli amorem, o rex, trucis125 eximere ex animo posset tibi corque remolliret tuum. Iamque non latura diu obsidionem Plescovia alta vide- batur, fame atque armis tuis constricta. Qua capta nihil restabat hosti, |
STRONA 48 |
DUODENARIUS LXVIII
nave cita nisi sese per medium dare Volgam in fugam. Sed postulatis omnia pontificis tu posthabenda existima- sti; neque ut excideret regno, sed uti, tua quae essent redderet Moschus, arma adversus eum tua sumpse- ras, positurus ubi iniuriarum esset nihil. Quid multa? Trux Livonia pacem redemit
DUODENARIUS LXIX
Moschus. Habes itaque, o rex, quod petere omnibus armis dum ter emetitur ardens signiferum Phaethon126 non destitisti et sic habes, ut regione in ea, pro qua tibi cum hoste potenti tam diu- turnum erat bellum127, neque strinxeris ensem |
STRONA 49 |
fatiferum, sed uti bellator expertissimus, armis in hostiles agros signisque versis,
DUODENARIUS LXX
inviolata reserva- sti tibi praemia belli. Macte rex virtute, Martis nobile belligeri germen, tyrannorum metus, tu loca finitima impune feris populantem dentibus, horridum adspectu, silvis latitantem impenetrabilibus saevum, trucem indagasti aprum dorsumque setis asperum frustra arrigentem,
DUODEN ARIUS LXXI
fulmineisque minantem dentibus, albaque spumis huc et huc circumferentem |
STRONA 50 |
ricta cubilibus an- tiquis fugavisti procul agricolasque, metu omnemque adeo Aquilonarem plagam liberavisti. Tria fontibus ergo flumina contiguis diversa dum incurrent freta, Pontum Borysthenes fugax, Hyrcanium aequor
DUODEN ARIUS LXXII
Volga Tanaisque Maeotim, laus tua nullum habitura est terminum victoriaeque semper in ore hominum o rex, futurae sunt tuae. Vindice te patria felix mea, quae veteres iniurias ulta per te, liberioribus audet aspicere hostem oculis. Dii dent modo, ut quam plurimos vivas in annos et tibi votis tuorum |
STRONA 51 |
DUODENARIUS LXXIII
par neat Atropos aevum. Te illa superstite nil est, quod sibi non polliceri audeat. Illa minas non pertimescit Sueticas te duce, trux neque uti impune Borysthenis altum amnem Scythes transeat, limes tuus ut prius ipse Pontus erit. Vacua iam conseri arva et vineas pangi renascique arduas cernemus urbes.
|
STRONA 52 |
STRONA 53 |