AD LECTOREM BENEVOLUM
Cum hanc Ciceronis Phaenomenon paraphrasim per otium relegerem eamque capite quasi et cauda detruncatam viderem, caetera integra esse ratus, coepi de restituendis iis, quae deerant, cogitare. Nec sane ullam invidiam eo nomine me subiturum existimavi, si ad illustrandum aut potius reficiendum hoc poemation, in quo ante me quoque alii elaborassent, ipse etiam qualemcumque operam attulissem. Invitabat me primum facilitas operis, quod et pauciora iis, quae superessent, desiderari videbantur, et Graeca, unde haec ad nos et antea manaverant, et nunc deduci atque instaurari poterant, per commodum exstarent. Dolebam praeterea Arati ipsius, vel potius linguae Latinae vicem, quod is genio tam infelici esset, ut in Latinum sermonem a duobus summis atque eloquentissimis viris conversus, ne ita quidem durare potuerit, sed foede mutilatus et quasi semivivus ad nos pervenerit. Nam Avieni interpretatio eodem quoque fato videtur edita, quae iam et ipsa plurimis mendis vitiata aetati quasi cedit, et alioqui ab illa divina Arati brevitate, quae quidem docenti est pernecessaria, ita plerumque discedit, ut lectorem magis obruere quam docere videatur. Quo in genere noster Cicero, etsi is quoque, mea quidem sententia, Aratum non adaequat, Avieno tamen videtur non paulo adstrictior, eoque nomine discentibus etiam commodior. His rationibus ego adductus eam operam huic opusculo impendi, simul existimans, non ingratum
|
STRONA 9
Oryginalny skan
Przekład
|
studiosae iuventuti futurum, si, quae cum integris in hoc genere Graecis conferri possint, integra quoque Latina, nomen praesertim Ciceronis utcumque retinentia, exstarent. Et quod quidem nostri propositi fuit, ea, quae in Latino desiderabantur, dedimus operam, ut ex Graeco textu quam commodissime fieri potuit conversa, suo quasi lari restituerentur. Quod corpus ipsum et illud quasi γνήσιον Ciceronis attinet, praeter spem nostram non usquequaque repurgatam aut cum Graeco Arato consentientem partem illam reperimus. Neque sane eiusdem invidiae et amissa restituere, et errata corrigere videbatur. Ego vero, qui in communem litterarum usum Latinum Aratum non ut antea lacerum et scabrum, sed, quantum in me esset, nitidum ac tersum exhibere concupiveram, parvum operae pretium fecisse me arbitrabar, si, cum lacunas omnes hiatusque explevissem, nihilominus naevos quosdam, qui operis venustati non parum detraherent, quasi per negligentiam relinquerem. Ne autem eo nomine quoque, si menda illa tollere in animum. induxissem, invidiam magnopere perhorrescerem, praeter iuvandae rei litterariae studium, ipsius Ciceronis exemplum me animavit, qui ipsemet, ut Eusebius testatur, scripta Lucretii parum, ut videbantur, propter immaturam autoris mortem emendata castigavit; ut ipse sibi eam legem dixisse videatur, idem in sua scripta, si quod forte in iis humanae imbecillitatis vestigium exstaret, aliis ut liceret, quod sibi in aliena licuit. Nec vero sum ita amens, ut quid inter me et Ciceronem intersit non videam; sed idem de Cicerone, quod de sapientissimo quoque iudico: neminem videlicet nasci sapientem sed fieri, et Ciceronem sicut alios quoque spatio habuisse opus, dum in Ciceronem evaderet. Constat autem etiam, ipso Cicerone teste, hanc Arateorum paraphrasim ab eo admodum adolescentulo confectam esse, ut mirum fortasse
|
STRONA 10
Oryginalny skan
Przekład
|
videri non debeat, si qua in hoc opusculo exstent, quae teneritudinem illam aetatis et ingenii quasi praecocitatem arguere posse videantur. Neque autem hoc ita dico, ut, quidquid errorum in hoc opusculo reperiatur, id omne Ciceroni imputandum esse existimem; sed quemadmodum aliqua sint fortasse, quae Ciceronem prima illa aetate fefellerint, ita maximam partem mendarum vel librariis vel vetustis illis castigatoribus deberi prorsus mihi persuadeo. Sunt enim quaedam eiusmodi, quae ne in puerum quidem Ciceronem caderent. Latuerunt autem hucusque sive reverentia Ciceronis, sive, quod verius etiam puto, versuum ipsorum non absurda, uti prima facie videntur, concinnatione; ut cum in canones prosodicos nihil peccare viderentur, a veritate quoque aberrare, Graeca praesertim inspicere dedignantibus, non sint crediti. Quam autem tutum sit in eiusmodi libris mutilis et truncatis etiam haec, quae sincera videantur, autoris genuina existimare vel unius Germanici eundem autorem vertentis fragmenta documento esse possunt, quorum pleraque, si rationem versuum spectes, videntur non pessime habere, si rem ipsam et veritatem consideres, nihil ineptius neque discrepantius videas; ut mihi quidem dubium non sit exstitisse quosdam, qui libellum illum magna ex parte vitiatum et mutilum castigare ac reficere sint conati, sed qui satis haberent, ut versus tantum suis pedibus incederent, caeterum, quomodo Arati sententiam exprimerent, parum omnino laborarent. Hoc idem in tanto aetatis spatio huic Ciceronis libello usu venire potuit, ut, cum per vetustatem aliquid forte detritum esset, non defuerint quidam Germanici item castigatorum similes, qui damnum illud sarcire utcumque studuerint atque ita pro genuinis nothos versus nobis supposuerint. Utut est, ego litterarum amantibus, quantum in me fuit, fucum hac in parte fieri non sum passus. Atque eius generis quidem, quae
|
STRONA 11
Oryginalny skan
Przekład
|
mihi parum cum Arato consentire videbantur, nonnulla satis habui tantum indicare; alia, quae maioris momenti putabam, studui quidem corrigere, sed ita, ut, quoad liceret, quam minime a vetere scriptura discederem, ut peccata illa vitio potius librarii quam autoris incuria fuisse commissa existimari possint. Atque id quidem inter legendum quivis observare poterit. Ut autem meus hic labor eo placatiore invidia uteretur, non Phaenomena tantum, sicut a principio statueram, sed Prognostica quoque non tam perpurgavi (pauci enim ex hac parte Ciceronis versus sunt reliqui) quam ipsemet ex Graeco transtuli, ut, cum in reficiendo hoc libello tantum operae posuerim, meo quodam iure ex iis Ciceronis ruderibus nonnulla, quae operi suscepto non satis quadrarent, reicere potuerim. Habes, amice lector, consilii factique nostri rationem, quam, ut spero, nemo ita est improbaturus, ut hanc meam qualemcumque operam nullo studiosorum emolumento susceptam fuisse iudicet. Vale atque audacia nostra tui sine parte periculi fruere.
|
STRONA 12
Oryginalny skan
Przekład
|