TRANSKRYPCJA

Adieu a la Pologne  >  Valedictio Poloniae >  strony 14 -  14


Adieu a la Pologne   left left
 

 

VALEDICTIO POLONIAE PER QUENDAM GALLUM

 

    Tetra vale tellus, tu plena Polonia tantum

        Desertis, sylvis et plena palustribus undis,

        Aeterno damnata gelu niviumque perenni

        Mole sepulta vale, tantum coleumque solumque

        Et mores placueretui, prius omnia nostris

        Ut fieri possint et erunt contraria votis.

        Quam fuerint quae reducem tibi tempora sistant.

    Tetra vale tellus et vos miranda domorum

        Tecta valete et vos hypocausta calentia semper,

        Claustra hominum pecudumque simul, discrimine nullo

        Mixta iacet pueris ubi foemina, scrofa nefrendes

        Pone parit, stabulant vituli, simul omnis in illo

        Grexque domus septo est, dicas optata redisse

        Aerea secla, quibus perhibent communia cunctis

        Cuncta fuisse, lupis coiisse immitibus agnos.

     Audieram agrestes animos moresque habitusque

         Vobis esse, casas humiles atque oppida foeda,

          Mentes Sarmatico fastu et levitate tumentes

          Audieram, sed nulla fides fuit addita famae

          Creditaque est nostrum nulli temulentia vestra.

          Ut credam, faciunt oculi, certissima rerum

          Argumenta mei, coram vidi, omnia vidi.

     Barbara gens et vana cui vis omnis in una

          Ventosa lingua est iactandoque inania fortis.

          Noctes atque dies clausis ferventibus antris

          Seria cuncta iocique omnes sunt pocula vasta.

          Perpoti instertunt mensis, nisi pondere victi

          Ridicula mensas subter cecidere ruina.

          Bellica vis illis haec est, his clara merentur

          Nomina est hisce cient Gradivum in proelia patrem.

     Non virtus, non vestra, Poloni, est lancea, non sunt

          Arma ea quae phaleris pennisque ornatis, equorum

          Non numerus, non pardorum exuviaeque luporum,

          Dextra non bello fortis celeresque sagittae,

          Indomitos quae vos praestant et iura tuentur:

          Paupertas haec vestra facit, quam despicit hostis.

     Si vobis urbes, si culta novalia, si qui

          Fontibus irrigui fundi aut clementia coeli

          Ulla foret, si quod vobis mare, si qua metalla

          Vestra daret tellus, dudum vicina subisset

          Iam iuga, libertas et Sarmata iura iacerent.

     Arma hominum terror Turcus sua ditia contra

          Exercet bello, mavult Minoia, mavult

          Cyprica quam vestra haec vacua et glacialia Regna.

          Teuto quid armorum semper cupidissimus ille

          Vos asperarnatus, per Belgica rura cohortes

          Ductat bellorumque petit sua praemia victor.

     Septima iam sese complevit Cynthia, dum me

         Henrici caelo geniti inter sidera ductum

         Imperiis, deserta tenent, dumque exul ab oris

         Gallorum longis animum consumo querelis.

         Et medicina meo reperitur nulla dolori

         Praeter quam vultu in Regis cum lumina figo.

     Dii faciant, prope sit, Princeps fortissime, tempus

         Dives opum, quo te gens altera et urbibus altis

         Ornata accipiat Regem, faciatque sui te

         Imperii concors Germania tota potentem.

         Denique quicquid erit prohibete ea tristia Divi

         Huic quae terrarum referant me tempora, quamvis

         Principis ardemus vultus atque ora tueri.

 

                        [wg: S. Kot, Adieu a la Pologne, „Silva Rerum” IV (1930), s. 56-57]

                        podstawa: nieistniejący już rkps Ossol. 1042.

 

transkrypcja Albert Gorzkowski

 

STRONA 14

Oryginalny skan