TRANSKRYPCJA

Carmen macaronicum  >  strony 1 -  8


left
 

CARMEN MACARONICUM

DE ELIGENDO VITAE GENERE

 

Est prope wysokum celeberrima silva Krakovum,

Quercubus insignis, multo miranda żołędzio,

Istuleam spectans wodam, Gdańskumque gościńcum,

Dąbie nomen habet, Dąbie dixere priores.

 

Hanc ego, cum suchos torreret Syrius agros

Et rozganiaret non mądra Canicula żakos,

STRONA 1

Oryginalny skan

Ingredior, multum de condicione żywoti

Deque statu vitae mecum myślando futurae.

 

Ecce autem mężos video adventare quaternos,

Dissimiles habituque oris et dispare barwa,

Quorum unus szara vestibat terga kapica,

Praecinctus tłustum nodoso fune żywotum.

Olli summo ingens błyskabat vertice pleszus

Et noga drewnianum calcabat nuda trzewikum.

 

Ad talos alter sukniam demiserat imos,

Sukniam fałdorum centum nigrique coloris.

Huic quoque pleszus erat, sed eum nutante bereto

Texerat, Ausoniis quales przynoszantur ab oris.

 

Tertius induerat multi kapam axamiti,

Żółtum kabatum et caligas żółtumque koletum,

Żółtos trzewikos, szpadam piórumque bereti,

Denique łańcuchum, fulva ut sint omnia, złotum.

 

Extremo makowa fuit suknica, sine ullo

Facta magisterio, si non argentea para

Haftkarum et seni penderent margine knafli,

Pondere quam wielka mage res pretiosa robota.

 

Congredimur dextrisque datis służbaque powolna

Ante alios słowis sic me compellat amicis

Funiger: „Apparet, fili, quod et ipse fatetur

Vultus, nescio quas animo te volvere curas,

Et niepotrzebnas forsan, quae vestra iuventa est.

Quicquid id est, wolnum tibi quod przekazat umysłum,

STRONA 2

Oryginalny skan

Fare age, forsan inest szaro quoque rada cucullo”.

 

 

„Non me — respondi — srebri złotique cupido

Zbierandique tenet niezbednos cura pieniądzos,

Nec woiewodarum sellas orłumque potentem

Ambio, wirzchorum czapkam quoque nolo duorum,

Sed neque per blandum contraxi debita flusum,

Callida nec nostrum versat pani duszka rozumum.

Omnibus hic vacuum gero (diis sit gratia) pectus.

Noster in hoc omnis positus labor, unica cura est

Haec mea, quo pacto possim rządzare źywotum

Invidiaque procul bezpiecznum dirigere aevum.

Quare, si quid habes, szerokam concute kapam

Secretasque tui cellas scrutare rozumi,

Si mihi forte queas sanam conferre poradam”.

 

„Sic ego rozmyślo — sic coepit frater ab alto –

Macte animo, iuvenis, qui non cum simplice turba

Sortis ab arbitrio pendes ślepaque boginia,

Sed te rozmysło fulcis dobraque porada.

Ergo, cum saevis alios fortuna procellis

Abripiet, tua labetur tuto aequore navis.

Audi igitur sensuque imo mea verba reponas.

Cernis, ut incolumi chrósto młodaque choina

Annosae citius vertantur turbine quercus,

Cumque humili parcat Iovis indignatio chlevo,

Excelsae srogo feriuntur fulmine turres.

Sic et in humanis, fili carissime, rebus

STRONA 3

Oryginalny skan

Accidit, ut qui se powagas wspinat ad altas,

Fortunae mage sit telis obnoxius ostris;

Quae qui serpit humi, qui kątum diligit unum,

Non adeo timuisse potest; et non nego quosdam

Tales esse stanos, ubi, si non undique tutus,

At minus invidiae, minus ipsi denique vivas

Fortunae expositus . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Nam mea ter quinos aetas cum tangeret annos,

Has itidem, quas te video nunc volvere curas,

Mente volutabam tota totoque rozumo.

Fors et aberrassem, quae sunt humana niemądre

Ingenia, et iam me chytrus tentare diablus

Coeperat, ut żonam nobis poimare liceret,

Et niepotrzebnam capiti superaddere curam

Aut stare ingratae niewdzięcznum limen ad aulae,

Nastułkamque sequi et dworskam sorbere polewkam.

Sed mihi donarunt meliorem numina mentem,

Namque mihi in somnis nostrae lux religionis

Visus adesse pater biało Bernardus amictu,

Non aliter splendens quam krasne lumina Phoebi.

Hic me cunctantem świetckas deponere curas

Iussit et ad sacrosanctum properare zakonum.

Hoc quoque, care, tibi faciendum censeo, fili,

STRONA 4

Oryginalny skan

Si nolis nędzam praesentis noscere świati

Et sentire tamen venturae gaudia vitae.

Paupertas tua te tutum praestabit ab omni

Krzywda fortunae coeloque immittet aperto.

Sed frustra czekasz, dum te Bernardus et ipsi

Admoneant dobrzy per talia somnia divi:

Olim, olim istud erat, non cum ieiunia światus

Despicit et missae nulli praestantur honores

Amplius”. Haec mnichus. Coepit sic deinde kapłanus:

 

„Omnia, quae poterant świetckos confundere stanos

Quaeque tibi poterant vitam zalecare cluchownam, 

Alta reverendi dixit prudentia patris.

Quod si forte tuam subit haec sententia głowam,

Ut velis omnino chlebum iadare duchownum,

Malim te księdzum quam gołum cernere mnichum.

Nam etsi prodest długos szemrare pacierzos

Et possunt missae wielkum recludere niebum,

Et księża, et mniszy psalmos śpiewamus eosdem,

Et księża, et mniszy missas celebramus easdem.

Cumque pares simus coram, qui nieba gubernat,

Inferior certe coram mortalibus ille est.

Nam neque wesołas aliis pomagare biesiadas,

Nec potis est młodam, ceu nos, choware kucharkam.

Adde, quod ipse Deus kapłanos primus in orbe

Instituit księdzosque suo praefecit ovili.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

STRONA 5

Oryginalny skan

Plura loqui nolo, neque enim impugnare zakonum

Est animus, twoia tu cetera discute głowa”.

Conticuit tandem factoque hic fine quievit.

 

Tum dworzaninus: „Non hoc sinat optimus ille

Iuppiter, ut szara tectum te aliquando kapica

Aspiciam aut drewnianos gestare trzewikos.

Sed neque te manicis capiat reverenda szerocis,

Nec canonicorum bulla dziesiątaque kopa.

Nil magis invisum est hac tempestate kapłanis,

Nil monachis toto videas odiosius orbe.

Biskupos male czapka biceps, male stuła tuetur,

Nil prosunt klątwae neque diabli forsitan ipsi

Iam metuunt krzyżos . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Te moneo, si quid, iuvenis, sub pectore sanae

Mentis habes, chlebum noli curare duchownum:

Invenies aliam, libeat modo discere, drogam,

Qua insistens possis prodesse tibique tuisque

Nec tantum invidiae subeas ludzkasque przymówkas”.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

 

„Audisti mnichos wysłuchastique kapłanos

Et dworzaninum facientem verba tulisti.

Extremus labor est, atque hic brevis, ut ziemianinum

De swoio słuches dicentem pauca ziemieństwo.

Nec tibi nostra aliquem pariat dissensio błędum,

Dum swoium laudat, dum cudzum quisque żywotum

STRONA 6

Oryginalny skan

Improbat, et swoium każdus te vellet habere.

Forsitan et monachus fieri fierique kapłanus

Non mala condicio est et habent sua commoda dwory,

Nec ziemianie carent. Sed tu wybierare memento

Vitam, naturae quae sit accommoda twoiae.

Nempe, potes czystum verbis iurare żywotum

Et, quod iurasti, re ipsa praestare, kapłanus

Sis licet et świeckos securus neglige stanos.

Sin aliud natura iubet quam święte kapłaństwo

Tu ne lude deos et srogum wara piorunum.

Atque hoc est unum, cur nostro tempore więcej

Expediat świeckum quam stanum ambire duchownum.

Omnes ludzie sumus, nobis tamen esse żonatis

Concessum est, solos grzech est ożeniare kapłanos.

Quanquam mirari possis, et iure podobno,

Esse scelus księdzo cnotliwą ducere żonam

Et non esse scelus kurwam choware kucharkam.

 

Sed valeat, nostri non est haec gadka rozumi.

Hoc inquirendum potius, dworskumne żywotum,

An tibi conducat stanum wybierare ziemiańskum.

In qua parte quidem non est, quod multa loquamur.

Tu modo, quid faciat, non quid dworzanie loquantur,

Videris. Illi quidem laudant swoiumque żywotum

Przekładant aliis, sed cum sunt multa locuti

Magnifice et łaskam iactarunt usque królewskam,

Ad pługum tandem redeunt fiuntque ziemianie.

STRONA 7

Oryginalny skan

Unde obaczare potes laudari forsitan aulas,

Sed miłe doma peti, swoius res optima kątus.

Nulli flecto genu, sum wolnus, servio nulli,

Gaudeo libertate mea pewnoque pokoio.     

Non expono animam wiatris, longinqua petendo

Lucra, neque occido biednum lichwiando człowiekum.

Non habeo wielkos, sed nec desidero skarbos.

Contentus sum sorte mea własnamque paternis

Bobus aro ziemiam, quae me sustentat alitque.

Ipsi epulas nati cnotliwaque żona ministrat,

Omne gotowa pati mecum, quodcunque ferat sors.

Sum procul invidia, bezpiecznos dormio somnos,

Spero nihil, curas abigo, mihi denique vivo.

Sic olim vixisse homines, cum złote fuerunt

Saecula, crediderim potius, quam flumina lacte

Manasse et dębos miodum rorasse gotovum.

Atque haec pro stano paucis sint dicta ziemiańsko,

A quo si quisquam te sevocat, ille videtur

Omnino vitam tibi non życzare beatam”.

 

transkrypcja: Janusz Gruchała

 

STRONA 8

Oryginalny skan