TRANSKRYPCJA
Foricoenia sive epigrammatum libellus > 52. Ad Episcopum Cracoviensem > strony 20 - 21
|
STRONA 20 |
|
Nec tibi ego usui eques, nec sum pedes, unice praesul, Quare insit nostro nullus in ore pudor, Non modo si ulla a te deposcam praemia, sed si Sperem etiam, merito non patiente meo. At formica memor venientis sedula brumae Hinc aestivam atque hinc congerit usque penum. Nimirum exemplum mortalibus utile praebens, Ut dum aetas patitur, dumque virent genua, Provideant aegrae sedemque cibumque senectae2; Res est et misera, et turpis egere senem. Ignosces igitur, si cum prope frigidus annus Instet, sim certo de Lare sollicitus. Nec me per pelagus nantem cum mercibus aureis Deprendent Euri, praecipitesve Noti; Fortiter innixus stivae patrio bove terram Versabo, et rastris sedulus arva colam. Quod si laeta Ceres cultos vestiverit agros, Nec spes vota avidi luserit agricolae; Non mihi displiceat Phoebea resumere plectra, Carmenque agricolis concinuisse diis. At tibi si ulla mei sese memor offeret hora, Hac me contentum vivere sorte scies.
transkrypcja: Albert Gorzkowski |
STRONA 21 |