STRONA 69 |
|
An frustra spero et superis vota irrita iacto? Tu vero alterius cura futura viri es. Ante lapis fiam precor et vento obvia cautes, Aures quam rumor vulneret ille meas. Ut volet obsistat fors nostris invida ceptis, Ne tantum assensu me premat illa tuo. Hac ego spe curas et vitam tempero amaram, Quae mihi si eripitur, vita quoque eripitur. Alter opes cumulat congestoque incubat auro, Alter ab emerito magnus honore venit Ille refert clarum devicto ex hoste triumphum, Eloqui fretus viribus ille sui est1. Cuncta ego postposui sperato, lux mea, amori, Tu mihi opes, tu laus, tu mihi sola decus2. Multa quidem misero timeas in amore necesse est, Sed nihil ut timeas, ipsa molesta mora est. Annum non cursu metimur Solis amantes, Aut picti obliquo tramite signiferi; Hora anni instar habet, ut mirum non sit amantes Pallere atque albis ante diem ire comis. At tu, quae nostrum potes una levare laborem, Ne me tam longa perde, puella, mora. Invideant licet atque adeo rumpantur iniqui, Si modo tu una faves, res mea tuta sat est. Una fave tantum: frustra pugnatur Amori, Non erit infectum, quod fieri ille volet. |
STRONA 70 |
Formosam pulcher Zariadres arsit Odatim3, Quam tantum in somnis viderat ante puer. Arsit Odatis item forma insignem Zariadrem, Quem tantum in somnis viderat ipsa quoque. Ardebant paribus flammis spatiisque locorum Disiunctos animis consociarat Amor. Regium utrique genus; rex ortam regibus ambit, Unica sollicito nata erat illa patri. Hoc nocuit: pater externos sprevit Hymenaeos4, A nata impatiens dissitus esse sua. Ergo sibi generum propiorem adsciscere quaerit, Ad soceri semper qui queat esse latus. Sperat idem natae cordi fore, nescius illam Despecti iuvenis clam lachrymare vicem. Nec mora adornari mediis convivia tectis Promique aulaea, et gemmea vasa iubet. Principibusque viris et regni flore vocato, Hac nuptura, inquit, filia nostra die est. Quare hilares laetique toris discumbite pictis: De genero verbum non facit ille suo. Virgo quoque ignorat sponsum, flens perdita crinem Comit, flens pictos induiturque sinus. Interea dapibus mensae, cyathisque struuntur, Argutumque canit carmen eburna chelys. Postquam prima fames et amor dape victus edendi, Sponsa accersitur foemineusque chorus. |
STRONA 71 |
Contremuit virgo et magis ipso expalluit auro5, Auribus ut timidis iussa paterna bibit. Surge patrique volens morem gere; non feret ille Ferreus inviso te sociare viro. Surgit cunctantique movet vestigia passu, Ignotosque pudens sistitur ante viros. Qualis matutina vagi praenunctia Solis Eoo6 surgens cardine stella nitet7. Assurgunt proceres, formae et mirantur honorem; Tum rex complexus natam ea verba dedit: „Nata, tuis haec sunt convivia vota Hymenaeis8, Quare, quae dico, pectore conde tuo. Hic iuvenum flos est et regni gloria nostri, Hos animo atque oculis perlege, nata, tuis. Post phialam capito et spumantem munere Bacchi Elige, cui tradas, vir sit ut ille tuus.” Haec pater; illa oculos circumfert aegra dolentes, Toto animo pendens e Zariadre suo Ad quem clam puerum praemiserat anxia fidum Extremi ut ne esset nescius ille mali. Ad Tanaim9 iuvenis tum castra ignarus habebat, Cum tetrici didicit tristia coepta senis. Nec mora currus equis committitur; arduus ipse Hortatu celeres et stimulo urget equos. Quadrupedes rapido properant violentius amni, Pulveris insequitur cana procella rotas. |
STRONA 72 |
Iam Sol occiderat coelique extrema rubebant, Et prima obscuros nox agitabat equos. Ipse quoque ad portas optatae exponitur aulae Et subit ignoto regia tecta pede. Atria collucent flammis, nox pellitur igni, Colloquiisque virum personat ampla domus. Ulla neque interea est cyathis mora; plurimus auro, Plurimus argento nat radiante deus. Spes iuvenum arrectae: votis Cytheraea10 vocatur, Quaeque praeest castis regia Iuno toris. Ad pluteum lacrimis stillantibus anxia stabat Virgo, pigra miscens tristia vina manu. Postquam agnovit amans vultus per somnia visos, Proximus adversum virginis ora stetit. „Pone metum, tuus, – inquit – Odati, adsum Zariadres”. Ad vocem vultus sustulit illa suos. Formosumque tuens iuvenem atque habitu oris eodem, Noctu illa apparens qualis imago fuit; Gavisa ex animo est, calicemque illi obtulit aureum, Seque haud invitam praebuit ipsa rapi. Dum pater expectat, dum servi dicere mussant, Raptorem celeres abstuleratis equi. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 73 |