Elegia II.
Non ego coelestes animos fatique laboro Conscia, Myscovi1, sydera nosse mei, Vel non consultis manifeste cernitur astris Occasum fato quenque manere suum. Scrutari ulterius neque fortasse expedit, et dii Nota homini nolunt consilia esse sua. Utcumque approperet vitae mihi ponere finem, Spes non praevertet mors inopina meas2. Non ego magna avido concepi pectore regna, Sollicitant altos nec mea vota deos. Paupertas mihi chara est3: hac guadeo tamquam Si potiar regnis, Craese4 beate, tuis. Qui volet, observet cunctantum limina regum, Qui volet, indomitum per mare lucra petat5. Pauper ego modicam versabo vomere terram |
STRONA 67 |
Et iaciam fida semina certa manu. Spe fruor interea, donec flaventia messor Falce sub aestivum demetat arva canem6. Dii, quibus agrestes libamus dona coloni, Custodite mei iugera pauca soli. Ne teneras fruges immitia frigora laedant, Neu rapidi Soles, neu nimia imber aqua, Sed quae mollitis credentur semina sulcis, Restituat magno foenore gratus ager7. Ac mihi tum, pleno confisus denique acervo, securum sedeat rusticus ante focum8 Et consueta agitet festa convivia luce, Nec pudeat potos non bene ferre pedes9. Huc, si quando voles urbis vitare tumultus, Myscovi, rapidis esseda flecte rotis. Liminaque exigui dives ne despice tecti, Absque suo non est et casa parva Lare10. Auro conspicuos alibi mirabere postes Parrhasiique11 manum, vivaque signa Scopae. Hic te blanda quies, hic otia longa manebunt Et faciles mensae, nec male gratus ager. Hic dulces avium cantus auraeque salubres, Perspicuique lacus umbriferumque nemus. Hic et Pan12 facilis: seu ponere retia cervis, Seu calamo ignaram figere malis avem. Pasiphile13 in totum quicquid congesserit annum, |
STRONA 68 |
Effundet parvos te subeunte Lares, Coenantisque tuos servabit sedula nutus, Et tibi libato vina dabit calice. Et paupertati veniam petet ore pudenti, Adpositura ipsam, si foret, ambrosiam14. Non male vixerunt et tum, quo tempore terris Nullus adhuc auri divitis usus erat, Nemo potens, pauperve fuit; iustissima victum Omnibus ex aequo sufficiebat humus. Lis nulla ambiguis de finibus iraque nulla Nec celeres hastae, nec ferus ensis erat15. Sed postquam in lucem malefidum prodiit aurum, Prodiit et scelerum mater avaricia. Hinc sublata fides: subierunt furta, rapinae, Insidiae, fraudes, toxica, bella, neces. At mihi paupertas vel ob hoc laudanda videtur, Quod nec fur illi, nec ferus hostis obest Noctivagos inter vadit secura latrones, Nullas insidias, nullaque damna timet Denique nec mortem: nec enim, quae linquere durum est, Regna sibi, aut magnas accumularat opes. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 69 |