TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber II >  Elegia XI >  strony 60 -  64


Elegia X  left left right  Liber III
 

 

Elegia XI.

 

Ab Iove Moeonide1s mitti quoque somnia dixit,

            Ab Iove credo mihi somnia missa mea2.

Nox erat et passim per terras fusa iacebant

            Corpora fessa pigro corda fovente deo3.

At mea pervigiles mordebant pectora curae,

            Somno sollicitum defugiente torum.

Tandem, surgentis cum fulsit lucida Phoebi4

STRONA 60

Oryginalny skan

Przekład

            Lampas, complexa est me quoque sera quies5.

Hic mihi se in somnis humana maior imago

            Exhibuit specie: credo fuisse deum6.

Hic me ita compellat: „Vin’ tu – inquit – compende fracta,

            Et tandem excusso liber abire iugo,

An carpi mavis aeternis pectora curis,

            Et miser in duro vivere servitio?

Si bene pertaesum est dominae crudelis et arcto

            Exolui nodo cor aliquando cupis,

Me sequere, assertor veni tuus”. Annuo dictis

            Et praecedentem corde volenter sequor.

Ire mihi interdum pedibus quandoque videbar

            Nare supra terram more volantis avis.

Ergo nihil cunctati in montem evasimus altum,

            Porrectus rapidis imminet ille fretis.

Hic me dux rursum meus ille affatur: „Habesne

            Dicere, fixa quibus stet tua planta locis?

Leucates mons hic antiquo nomine fertur

            Hocque vocat fluctus navita Leucadios7.

Legem dice loci: longi quem taedet amoris,

            Hinc salit et victo sospes amore redit.

Deucalion8 testis, qui Pirrhae incensus amore

            Hinc se iecit et iis est relevatus aquis.

Fecit idem Cephalus, Cephalo9 quoque saltus hic idem

            Profuit et mersus pectore fugit amor.

Tu quoque ne dubita placidis te credere ventis,

STRONA 61

Oryginalny skan

Przekład

            Hoc saltu nulli fas periisse viro est.

Cessas? At quo sis audentior, hic quoque dici

            Dux tuus haud renuo, tu comitare ducem”.

Haec fatus saltum ipse dedit meque impulit una;

            Dum cado, visa mihi dispulit illa metus.

Hic mihi cor trepidare illo ex terrore videres

            Et sudare artus et riguisse comam.

Ut me collegi sensumque animumque recepi,

            Somniaque expendi terque, quaterque mea:

„O gemitus miserate meos, quicunque deorum es,

            Sis – inquam – felix et rata visa face!”

Diis haud aversis etiam per somnia fas est

            Defungi fati sorte premente gravis.

Cum mactanda esset castae Iphianassa Dianae10,

            Virgo volente dea caede redempta ferae est.

Virgo redempta ferae est, me saltu somnia solvant,

            Victus et Actaea sit meus ignis aqua11.           

Tu quoque caeruleis dea prognata aequoris undis12,

            Incipe iam lachrymis aequior esse meis.

Incipe praesidium lenti deducere amoris

            Corde meo atque alio traiice signa tua.

Pars quota, diva, tuis liber decessero regnis,

            Sic gutta Ionio deperit una mari.

Namque tibi nova plebs semper semperque iuventus

            Succrescit, quae ultro sub tua iura venit.

Hinc tu supplementa pete, hos fulgentibus armis

STRONA 62

Oryginalny skan

Przekład

            Cinge doceque artes imperiosa tuas. 

Me veteranum hostisque etiamnum cuspide fixum

            Fas sit ad antiquos arma referre lares.

Nunc domitus longo Caesar quoque dicitur aevo

            Sceptra senescenti deposuisse manu,

Et frena imperii fratri cessisse regendi,

            Ipse senectuti consuluisse suae13.

Qualis, ubi extremam videt adventare senectam,

            Abstinet Elaeo pulvere14 fortis equus,

Ne partam ammittat laudem palmasque priores,

            Quas meruit campis victor Olympiacis.

O pater, o rerum columen sublime cadentum,

            O armis nunquam debilitata manus!

Tu priscam imperii maiestatemque decusque

            Consiliis poteras restituisse tuis.

Tu Rhenum et fractis domuisti cornibus Albim15,

            Cum supra ripas iret uterque suas.

Idem veliferas duxit trans aequora classes

            Et posuisti Afro clara trophaea solo16.

Ultraque Herculeas findens vada salsa columnas17,

            Iunxisti imperio regna remota tuo.

Tu bello invictus: tu clemens hostibus ipsis,

            Non Gallus, non hoc Saxo18 negare potest.

Nunc vitae laudisque satur suprema quieto

            Expectas animo fata diemque tuum,

STRONA 63

Oryginalny skan

Przekład

Qui te haud invitum mortali hoc carcere solvat

            Et nitida summi sistat in arce poli.

Magnus ubi Alcides19, ubi Liber20, ubi ipse Quirinus21

            Purpureo succos nectaris ore bibunt.

At nos senium, tua nec deflebimus ossa,

            Nam meritis vives omnia secula tuis.

 

transkrypcja: Grażyna Urban-Godziek


STRONA 64

Oryginalny skan

Przekład