Elegia X.
Quid deploratae produco tempora vitae Et grave in occulto pectore vulnus alo? Saxa magis pronum est et duras flectere cautes, Quam dominae mentem perdomuisse meae. Donec spes aderat melius fore, pectore firmo, Quidquid iussisset fors inimica, tuli. Nunc confecta sua quasi spes quoque cassa senecta Languet, ea exstincta vivere poena mihi est. Cur moror aut rapidas praeceps dare corpus in undas, Aut rigido infelix ense aperire latus? Inveteratum aliter non est deponere amorem, Una super tanti est haec medicina mali1. |
STRONA 57 |
Sed neque tu cineri insultabis, perfida, nostro, Namque tibi haec eadem fata minatur Amor. Quemque tuo fastu nigro demiseris Orco2, Hunc miserata super mortua et ipsa cades. Callirhoe3 immiti mactanda erat hostia Baccho4, Ni quem sacra suo sisteret illa loco. Hic qui pro misera letum perferre puella Vellet, nec frater, nec soror ulla fuit, Solus amans, quamvis frustra et despectus amasset, Pensavit iugulo fata aliena suo. Quod factum illa tuens, sero infelicis amantis Obsequia agnoscens egregiamque fidem: Pectore transfixo super exanimem revoluta est Alteraque ante aras victima triste ruit. Ergo ego praecoci moriar, saevissima, fato Invidiamque necis tu subitura meae es. Sane equidem moriar, sed nec tibi longior aetas Netur, mecum una mors obeunda tibi est. Quod si cunctere et lucis tenearis amore, Tum faxo, gravior sit nece vita tua. Nam sive optata iaceas devicta quiete, Excutiam somnos tactilis umbra tuos. Seu vigiles, ante ora tibi obversabor apertus Et quocunque ieris, osseus ibo comes. Interdum occultus clara te voce ciebo, Interdum et plagas experiere meas. |
STRONA 58 |
Tum tu praeteritos damnabis conscia fastus Plorabisque meae causa fuisse necis. Tum manes placare meos lustrareque puro Sulphure devotos aggrediere lares, Nequicquam: magni siquidem rea criminis Orco5 Sontem animam debes sacrilegumque caput. Illic neglecto poenas dabis, improba, amori, Illic fert meriti praemia quisque sui. Illic sopitos ausae iugulare maritos Belides6 aeternis colla premuntur aquis. Illic Ixion7 Iovis insidiatus amori Districtus rapidae vertitur orbe rotae. Sisyphus8 ingenti saxo obluctatur, at illud A summo montis vertice ad ima redit. Corpore tota novem complexus iugera, avaram Foecundo Tytius9 pectore pascit avem. Illic te sistas et tu periura, necesse est, Auctura infames umbra nocens numeros. At me, qui ad Stygias descendo innoxius undas10, Consecrata piis manibus arva manent. Nullus ubi auditur luctus nullique labores, Sed choreae et cantus, et ioca amoena vigent. Hic denso in populo superata Leucade Sappho11 Mellifluo dulces fundit ab ore sonos. Assidet huic viridi praecinctus tempora lauro Orpheus et cytharae fila canora movet. |
STRONA 59 |
Assidet et Latii lumen Lucretius12 orbis, Contra quam chartis prodidit ipse suis. Adstant mille alii, fugientes taedia vitae, Qui manibus debent ultima fata suis. Haec loca me acceptura, diem cum clausero summum, Spem mihi dat pietas integritasque mea. Ne mihi, ne placeat sapientia, funere eodem Impia quae corpus stinguit animumque putat. Immunesque deos habitare supra aetheris oras, Resque hominum casu, non ratione regi. Umbra suo quoties sedit manifesta sepulchro Verbaque non dubio fudit aperta sono. Per purum quoties deus aethera praepete curru13 Intonuitque vehens, admonuitque sui. Ille domat magnis confisum viribus, ille Adflictum terrae lucida ad astra vehit.
transkrypcja: Grażyna Urban-Godziek |
STRONA 60 |