Elegia XVII.
Haec mihi barbatum memini dictare magistrum1, Magnus ubi Antenor2 post sua fata cubat. Divitias non esse aurum, neque si quis inemptis Infinita agri iugera bobus aret. Illum, contentus qui esset parvoque suoque, Amplius a superis qui peteretque nihil, Dignum esse ante omnes, qui dives nominitetur: Hunc sat habere etenim, quod proprium esset opum. His ego persuasus, concesso regibus auro, |
STRONA 103 |
Ipse animo dives nil cupiente fui. Nunc argumentis dominae convictus avarae. Errorem agnosco pauperiemque meam. „Dandum est, si cupias, inquit, mea vita, potiri. Si nihil est quod des, limine cede meo.” Hei mihi, quod facile est sapiendo evadere ditem, Sed quas divitias nulla puella colat. Non armenta ego, nec latos locupletibus agros Invideo, aut validis horrea clausa seris; Illi posideant Ostrum viridesque lapillos, Quidquid et auriferi gignit arena Tagi3. Pelle ego et hirsutis arcebo frigora villis, E fluvioque libens praetereunte bibam. Stramineaque habitabo casa, modo fas sit amare: Hac in parte grave est cedere divitibus. Sed quamvis durum, quamvis grave, cedere oportet, Cedunt infidis omnia muneribus. Ferrea turris erat, Danae qua clausa latebat, Hanc tamen aurifluae ros patefecit aquae4: Auro victa virum scelerata Eriphila5 latentem Prodidit et certum misit in exitium. Quam bene, quod natura parens abstruserat imis Visceribus solidi, cuncta metalla soli. Donec opes coelaret humus, non bella fuerunt, Ad Styga6 tam multae nec patuere viae. Nos male solertes infaustum effodimus aurum, |
STRONA 104 |
Omnigeni causam principiumque mali. Hoc fratres ad bella vocat, hoc sustulit urbes Et magna evertit funditus imperia. Heu canimus surdis, neque prodest dicere verum, Illa suum nobis occinit usque melos: „Dandum est, si cupias, inquit, mea vita, potiri. si nihil est, quod des, limine cede meo.” Ergo, nisi effossum foret altis montibus aurum, Visurus neque Amor lumina solis erat, At si vera canunt priscorum carmina vatum, Aligero nullum est numen Amore prius7. Hic deus aeternam solvit caligine noctem, Ex veteri formas elicuitque chao. Hic in amicitiam pugnantia semina rerum Deducens, mundi nobile finxit opus. Naturaeque unus partes infusus in omnes Aeterna serie cuncta creata fovet. Sancte puer, cui se tellus fretaque omnia debent Et quidquid coeli clauditur orbe vago; Si nullo inductus precio, neque praemia spectans Ulla, sed orbis amas commoda sponte tua. Re nulla si nudus eges, impune neque auro Prostitui numen siveris ipse tuum, Sed quaecumque olim damnis ditescet amantum, Illas igne rapi vindice ploret opes. Tum neque curet aqua sedare incendia quisquam, |
STRONA 105 |
Sed praedam medio raptor ab igne petat. Atque aliquis flammam spectans furumque rapinas, Artibus haec iuret parta fuisse malis. Haec mala mox aliis cumulent fata aspera damnis, Angat eam longa fracta iuventa die. Angant et rugae candensque aetate capillus, Nec quidquam viridi quem nuce tinguat anus. Blanditias primaeque imitetur verba iuventae, Sed quae sint canae non satis apta comae. Illa puellarum choreis sese ingerat ultro, Illa putet cantus posse placere suos. Illam collatis iuvenes clam nutibus, illam Et virgo, et simplex rideat usque puer. Clam nunc, deinde palam; donec dediscat amari, In cineremque abeat fax vetus illa suum. Iam tum non timeat petulantes ianua moechos, Ianua florum expers et peritura siti. Illaque iam dominae feriat vox rarior aurem: „Dormire, heu saxum, me pereunte, potes.” Tum vero curam cognatas vertat ad artes Et facibus castis insidietur anus. Gaudiaque ignotos ad mutua cogat amantes Et praestet turpem culpae alienae operam. Atque ubi iam vires aetas absumpserit omnes, Emendicati munera panis edat. Iamque adeo et morbi, veneris monumenta nefandae |
STRONA 106 |
Et celata diu Parthenopea lues8, Ossibus emergat perque omnes saeviat artus Impune, et medicae rideat artis opem. Nec, nisi post longos mors cunctabunda dolores, His miserum solvat corpus anile malis. Sed tantum corpus: nam sontem Cerberus9 umbram Ultor aget coecas trans Acherontis10 aquas, In pertusum ubi vas lympham ferat, ut pote cuius In vita nunquam est exsatiata fames. His ex aequo omnes diris oneramus avaras, Ast a te, o mea lux, sint ea fata procul. Sint procul; idque adeo, si in me nil tu quoque peccas Sive etiam peccas, sit tibi mitis Amor. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 107 |