Elegia XI.
Urbis amatori si nostra Thaleia1 videtur, Stancesilae2, tibi rustica, rure venit.3 Atque ea pene pedem porta reflexit ab ipsa, Ob faciem rerum dum stupet insolitam. Trudebat vulgus, trudebaturque vicissim. Hac pedites ibant hac phaleratus eques. Stridebant serrae fabrum incudesque fremebant4, Ut cum tela Iovi Sicelis Aetna5 coquit. Haec mea Musa tuens, ut quae nil tale per agros Viderit, ad portas obstupefacta stetit. Turba dilabente facis sub tempora primae, Vix tandem se urbi credere sustinuit. Hac itaque Oratrice vetus salvere sodalis Te iubeo, siquidem Stancesilae vacas. Quod si per curas operosae non licet aulae, Si salvere nequis nempe valere potes. Intempestive forsan iocor et tibi Moses6 Quispiam ad occlusas excubat usque fores, Nescio quid secretam instillaturus in aurem, Quin tu te auritas dicis habere manus? Quantum ad me, lectis sex versibus, omnia, quorum |
STRONA 90 |
Causa ad te missa est nostra Thaleia, scies. Qualis amore ardens iuvenis, quem vespere primo Adventum iussit virgo manere suum. Optat quamprimum rutilum decedere solem Unumque hunc votis credit obesse suis. Interea media fingit sibi somnia luce Spesque potest animo vix capere ipse suas. Iamque cadit Phoebus7, iamque Hesperus8 ardet et atri Surgunt occiduo cardine noctis equi. At virgo nusquam est, modico si ianua vento Concrepuit, dominam hic credit adesse suam. Et iam sylvae omnes, et iam aequora saeva quiescunt Mortalesque oculos iam sopor altus habet. Hic vigilat solus, spes arcet credula somnos, Quae tamen occulto languet et ipsa metu. Hic ego sum, ne te longum morer atque ita carpor, Pendens promissis, Stancesilae, tuis. Tu mentem indaga regis sensusque latentes: Non mihi nil dederit, si citus abnuerit. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 91 |