TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber III >  Elegia XI >  strony 90 -  91


Elegia X  left left right  Elegia XII
 

 

Elegia XI.

 

Urbis amatori si nostra Thaleia1 videtur,

            Stancesilae2, tibi rustica, rure venit.3               

Atque ea pene pedem porta reflexit ab ipsa,

            Ob faciem rerum dum stupet insolitam.

Trudebat vulgus, trudebaturque vicissim.

            Hac pedites ibant hac phaleratus eques.

Stridebant serrae fabrum incudesque fremebant4,

            Ut cum tela Iovi Sicelis Aetna5 coquit.

Haec mea Musa tuens, ut quae nil tale per agros

            Viderit, ad portas obstupefacta stetit.

Turba dilabente facis sub tempora primae,

            Vix tandem se urbi credere sustinuit.

Hac itaque Oratrice vetus salvere sodalis

            Te iubeo, siquidem Stancesilae vacas.

Quod si per curas operosae non licet aulae,

            Si salvere nequis nempe valere potes.

Intempestive forsan iocor et tibi Moses6

            Quispiam ad occlusas excubat usque fores,

Nescio quid secretam instillaturus in aurem,

            Quin tu te auritas dicis habere manus?

Quantum ad me, lectis sex versibus, omnia, quorum

STRONA 90

Oryginalny skan

Przekład

            Causa ad te missa est nostra Thaleia, scies.

Qualis amore ardens iuvenis, quem vespere primo

            Adventum iussit virgo manere suum.

Optat quamprimum rutilum decedere solem

            Unumque hunc votis credit obesse suis.

Interea media fingit sibi somnia luce

            Spesque potest animo vix capere ipse suas.

Iamque cadit Phoebus7, iamque Hesperus8 ardet et atri

            Surgunt occiduo cardine noctis equi.

At virgo nusquam est, modico si ianua vento

            Concrepuit, dominam hic credit adesse suam.

Et iam sylvae omnes, et iam aequora saeva quiescunt

             Mortalesque oculos iam sopor altus habet.

Hic vigilat solus, spes arcet credula somnos,

            Quae tamen occulto languet et ipsa metu.

Hic ego sum, ne te longum morer atque ita carpor,

            Pendens promissis, Stancesilae, tuis.

Tu mentem indaga regis sensusque latentes:

            Non mihi nil dederit, si citus abnuerit.


transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz


STRONA 91

Oryginalny skan

Przekład