Elegia VIII1.
Pirrhae2 progenies, naturae inimica, puellae, Queis sua forma odio est et suus ore color. Quid iuvat immeritos calamistris urere crines Et variare nova lege subinde comam? Auribus Eoos3 appendere quidve lapillos, Et niveas gemmis irradiare manus? Quid iuvat, inquam, oculos nigra medicare favilla, Aut Crocodilaeo perlinere ora fimo4? Quam natura ultro produxit, ea optima forma est, Dote sua quaevis culta puella sat est, Tam formosa manu sata numquam creverit ornus Atque ea, nativo quae viret orta solo. Et silicum venis erumpit amaenior unda, Quam per defessos quae venit actu tubos. Dicite, cum Venerem, aut Iunonem pingit Apelles5, Quae simulachra animo tum gerit ille suo? |
STRONA 54 |
Vosne, quibus lento facies nitet illica fuco, An quos commendat candor in ore suus? Sed pulchri tam acer numquam observator Apelles, Nunquam Parrhasius6, Protogenesve7 fuit, Nec Paris ipse adeo, cui magne in vallibus Idae Tres se aiunt nudas exhibuisse deas8, Quam speculator Amor formarum est callidus, ut qui Non nisi formosas pulchrior ipse colat. Qua puer est igitur, florentes exigit annos, Nec sequitur spinas, cum periere rosae. Qua nudus, odio fucata habet omnia: corque Inprimis, nam plus pectora ficta nocent. Illius ad leges formam colitote, puellae Effigiemque gerat, qua pote, Amoris amans. Olim, cum gravior vobis accesserit aetas, Coepit et niveas findere ruga genas. Olim ignoscat Amor, vos (ni labor hic sit inanis) Omni ope pro vestris dimicuisse bonis. Nunc facie illibata et flore aetatis in ipso Quis cerussatis vos probet ire genis? Adde, quod ante diem facies medicata senescit Et teneram viciant acria philtra cutem. Quaeque expers fuci poterat formosa videri Ad puras flavi verticis usque nives, Nunc medicamentis meliorem erecta figuram Viginti exactis messibus audit anus. |
STRONA 55 |
STRONA 56 |