Elegia VI.
Nemo meo certet, quantumvis Croesus1, amori, Quantumvis lato nobilis imperio. Qualis enim, certamen equis ineuntibus ingens, Sedit in externis Hippodameia2 rotis, Qualis erat, pro qua cum semiferis Centauris Impigras Lapithae conseruere manus3, Aut quae mortali Phoebum pugnare marito Eveni ripas impulit ad patrias4, Aut quarum causa nunc fulvum Iuppiter aurum, Nunc speciem tauri, nunc imitatus avem est5; Omnibus iis forma conferri Lydia digna est, Et potius vincat, quam superata cadat. Ora nivem referunt, aurum coma, lumina stellas6, Ipsa ingens priscas aequat honore deas. Et sive incessit, risitve, loquutave quicquam est, Praecinctam balteo Cypridis esse putes7. |
STRONA 17 |
Foemineas artes a Pallade docta videtur, Et nihil est, quod non levi imitetur acu. Pieridum8 cantu nulla est, quae gaudeat aeque, Foemina Parrhasii nata sub axe poli9. Syrenam credas cantare10, ubi voce canora Miscuit Orphaeae11 dulcia verba lyrae12. Omnes ex animo penitus iam deleo formas, Diversis memini quas stupuisse locis. Huic, si quid blandum spirant13 mea carmina, debent, Huic Latia atque recens Slavica Musa14 canit. Haec ubi me niveis arcte est complexa lacertis, Et gremio sedit non aliena meo, Tum videor curru populorum victor eburno Aurea Tarpeii scandere templa Iovis15. Tunc ego Pactoli16 rutilas lego dives arenas, Tunc Arabum messes arvaque odora meto. Hunc utinam semper servet Cytheraea17 tenorem, Et regna in nostrum cui dedit ipsa caput. Hac ego placata vel maxima spernere possum Imperia, et priscus non cupio esse Midas18. At rosa suave rubens spinis armatur acutis, Mellaque item pugnax dulcia servat apis. Nec malesanus Amor curis vacat: ille beatus Quem minimis urges, saeve Cupido, malis. Proiice laetiferas, puer invidiose, sagittas, Asperaque in populum ne gere corda tuum. |
STRONA 18 |
Sit satis irata modice illachrymare puella, Sit satis ingenita de levitate queri. Ingratas pulsare fores aditumque negari19, Illa mihi mortis suspicio instar erit. Omnia perpetiar: modo spes, o Lydia, nobis Omnis placandae ne sit adempta tui.
transkrypcja: Grzegorz Franczak |
STRONA 19 |