Elegia XII.
Nullo operae pretio lapsum revocatis, amici, Sana parum prudens consilia odit Amor. Nec tantum blando est oculorum lumine captus, Sed surdis etiam dicitur auriculis.1 Surdis, si moneas recte: sin ocia laudes, Audiet, et laetis annuet usque genis. Ergo cum viciis hominum genus omne laboret. |
STRONA 29 |
Nobis insipiens obiicietur amor. Hic me Sauromatam2 durum gelidaque sub Arcto3 Eductum ad ripas, Vistula flave, tuas, A studiis belli avertit patriaque tuenda, Unica quae priscos cura tenebat avos. Pacificasque artes dulcemque ante omnia Musam Perdocuit, quae vis fertur inesse deo. Frigida ne tantum Thrace4, sed dicere vatem Quondam etiam posset Sarmatis ora suum. At mihi nec sylvas deducere montibus altis, Nec trahere insuetas carmine cura feras5: Cura mihi est cantu teneram placare puellam6, Et duro affixas posti aperire fores7. Haec si Musa potest pervincere nostra, sequaces Ite alio sylvae, vosque alio ite ferae. Nec vestros effraena morabor flumina cursus, Illa mihi adsideat, vos via vestra ferat. Alter equis igitur candentibus, hoste subacto, Late per populos conspiciendus eat, Captivosque trahat reges, ereptaque Parthis8 Ad patrios figat bellica signa deos9. Si non invito spectas me, Lydia, vultu, Nulla mihi est victis gloria tanta Scythis10, Nulla, nec antiqui regnum florens Halyattis11, Quasque Asiae iactat frugifer orbis opes. Et certe, humanas si quis res aestimet aequus, |
STRONA 30 |
Quas, deus, incertum est, forsve inopina regat: Seria vix opera in quicquam insumenda videtur, Tam nihil est constans, tam solidumque nihil. Ex patria ignotas iusti pelluntur in oras12, Aut morti addicti dira venena bibunt13. Fulmine coelitum cultor cadit14, hostibus ille Victis infidae coniugis ense cadit15. Croese16, ubi opes tuae erant fortunaque pristina, cum tu Succensa arderes captus ab hoste pyra? Nunc demum, credo, agnoscis, non posse beatum Dici hominem nigram funeris ante diem17. Quot casus etenim impendent mortalibus, aut quis Cognita, quae vitet, quaeve sequatur, habet? Ut non immerito Sileni optaveris illud, Vel numquam nasci, vel periisse statim18. Quis scit enim, quae se maneat fortuna? Quis autem Tam vivax, ut non vivere desierit? Hoc lucri interea quanto est annosior aufert, Ut tanto infelix plura mala ille ferat, Quae tempestiva vitasset mortuus hora, Mature Lachesis19 deficiente colu. Longa dies Priamo invidit, ne ponere vitam Fortuna posset prosperiore sua. Huic fert acceptum, quod saeva incendia Troiae, Quodque trahi rapidis Hectora vidit equis, |
STRONA 31 |
Uxorem abduci captivam, sanguine templa Manare atque ipsum caede iubere Iovem20.
transkrypcja: Grzegorz Franczak
|
STRONA 32 |