Elegia XIV.1
Quod coelas nullique tuum concredis amorem, Consilium laudo, dulcis amice, tuum. Tutus amas, citra invidiam linguasque malorum Effugis, et famae consulis ipse tuae. Me non tam leni fixit puer ille2 sagitta, Ut plagam possim dissimulare meam. Ipse licet taceam, mea me suspiria produnt, Quique sedet moesto pallidus ore color. Quid? Cum ad praeclusum nocturnus obambulo limen, Aut iaceo dura semisopitus humo, Atque aliquis, pigri curru inclinante Bootae3, Cum face praeteriens, „hic miser”, inquit, „amat”. |
STRONA 34 |
Nec male coniectat, vereor quoque, ne improbus inde Prodierit, quo me fors vetat ire mea. At tu fortunae nimium ne fide secundae, Quisquis es: incerto vertitur orbe dea4. Nuper ego tota possedi nocte puellam5, Algebas clausas tu miser ante fores. Algebas, hybernus aquas cum funderet Auster6, Me tenera in molli fovit amica sinu. Quae Colchis7, quae illam mutarunt carmina? An auro Vis maior, quam herbis carminibusque data est? Aurum quisquis habes, nihil est quod caetera poscas. Auro nil fingi mente potest melius8. Hunc ego, qui nostro potitur nunc victor amore, Gipsato memini turpiter ire pede9, Urbis et ad fossas opus exercere diurnum, Immitis domini non sine verberibus. Nunc ille aut caede, aut furto re perfidus aucta Regna tenet, nostris perfruiturque bonis. Ah pereat, quisquis mercari primus amorem Institit et Veneri praemia constituit! Ille pudicitiam subvertit perfidus, ille Nequitiae stimulos subdidit atque faces. Hinc artes fluxere malae didicitque puella Quamvis austerum ludere vafra virum. Felix prima aetas, cum luxus nescia pubes Vitam inter sylvas duxit et inter agros10. |
STRONA 35 |
Tum neque vestiri molli bombyce puellis Mos fuit, aut gemmas induere articulis. Vestis erat capreae pellis dectracta fugaci, Aut cervo aeripedi, monticolaeve lupo. Qui sylvestrem hynulum dominae, pictamve volucrem Tum dederat, magni muneris instar erat11. Nec dedignata est uvas aut cerea pruna Accipere et viles grata puella nuces12. His delinitus nugis etiam igne supremo Contingi certus non dubitavit Amor. Nunc ille et gemmis, fulvoque rependitur auro Frustra, nam pretium, non dator ipse placet13. At tu, cui messem fortuna obiecit opimam, Iamdudum armatas in sata mitte manus: Cum dederit vestes, cum totum effuderit aurum, Et loculos ponat imperiosa iube. Ipsa autem iam nunc maturis prospicere annis Incipe, mansuras iungeque amicitias. Nec tu nobilibus, nec tu confide beatis, Namque in fortuna dispare languet Amor. Me neque longa aetas, neque sors mutaverit ulla, Et vivo, et cineri chara futura meo es.
transkrypcja: Grzegorz Franczak |
STRONA 36 |