TRANSKRYPCJA

Foricoenia sive epigrammatum libellus >  78. Ad Petrum >  strony 32 -  32


77. In Venerem natantem  left left right  79. Ad Stanislaum Fogelvedrium
 

 

<78.>

 

AD PETRUM

 

Nugae profecto sunt merae,

Meraeque, Petre, fabulae,

Quae de volucris fonte equi1

Vates vetusti garriunt.

Vinum est, poetas quod facit

Et blanda dictat carmina,

Aquam bibentibus nihil2

Insigne Musa subiicit.

Horum locuples, o Petre,

Testis vel ipse sim tibi,

Qui sobrius possum nihil

Nisi immerentem dentibus

Cunctator unguem rodere;

Sed paulo ubi plus adhibi

Animusque concalvit mero

Statim moveri sentio

Praecordis in intimis

Innumera versum agmina

Erumpere gestientia.

Quibus data est postquam via,

Ruunt gregatim, more apum,

Hyberna quas post frigora

Amicta prata floribus

Et veris invitat lepor.

 

transkrypcja: Jakub Niedźwiedź


STRONA 32

Oryginalny skan

Przekład