TRANSKRYPCJA

Andreae Patricio  >  strony 1 -  1


left
 

 

ANDREAE PATRICIO1

 

Cum saepe me gementem

Et improbi nocentes

Cupidinis sagittas,

Benigna conquerentem

Audiret Aphrodite,

Commota sorte nostra

Natum admonere coepit,

Ne tam velit videri

Saevus feroque corde,

Ut lachrymis crebrisque

Suspiriis amantum,

Et tristibus querellis

Mitescere, aut moveri

Non possit unquam. Et illum,

Tanquam genus supremi

Propaginemque certam

Iovis, sequi atque imitari

Debere caeterorum

Clementiam Deorum.

Et haec quidem Citeroea2

Cum serio moneret,

Protervus ille nullum

Captabat aure verbum,

Sed considens marinos

Inter puer lapillos,     

Cote improba sagittas

Acuebat3, et minari

Visus mihi est querenti.

Quod ferre cum nequiret

Irata Cypris4, ala

Correptum humi puellum

Sternit, manus pedesque

Vincit, mihique vinctum

Tradit, iubetque poenas

Iniuriarum ab illo

Ut exigam mearum,

Et ipsa candidorum

Currum insidens olorum,

Statim beata carae

Petivit arva5 Cypri.

Captivus iste mecum

Mansit, nec ipse novi,

Quid cum illo agam scelesto:

Crudelis esse in illum

Licet velim, licetque

Dignissimus sit ipse,

Non possum. Habet, quibus me

Emolliat, querellas;

Habet preces, quibus non

Placere me modo ille,

Sed cogere usque possit;

Seu colla forte blandis

Complectitur lacertis,

Seu candido puer me

Exosculatur ore.

Complexus ille saevas

Sistat maris procellas

Fulmenque concitato

Fragrantia oscula illa

Extorqueant tonanti.

Sic ille, quem putabam

Coepisse me, prout vult,

Disponit usque mecum;

Sic ille saevus ignis,

Qui me remotus ussit,

Propinquius receptus

Accendit, intimumque

Prorsus iecur perussit.

 

transkrypcja: Magdalena Ryszka-Kurczab


STRONA 1

Oryginalny skan

Przekład