TRANSKRYPCJA

Dryas Zamchana  >  strony 9 -  12


Dryas Zamechska   left left right  Pan Zamchanus
 

 

DRYAS1 ZAMCHANA

 

Quis novus hic nostris successit sedibus hospes2?

Ipse quidem vultus regem arguit, ipsa verendi

Oris maiestas, Heroum sanguine cretum

Prodit3; cognosco te, o Rex clarissime, quanquam

Nec diadema geris, neque cultu dispare fulges.

Cognosco te, inquam Rex inclyte Sauromatarum,

In mediis quanquam sylvis, interque ferarum

Lustra habito, et duris ago durum in montis aevum.

Fama tui adventus nostras quoque contigit aures.

Nosque hominum in lucem sylvis deduxit opacis.

Salve, o Rex, faveantque tuis pia numina coeptis.

Sane ex principiis, quae sint speranda deinceps,

Coniectare datur, tantum aequus Iuppiter adsit.

Certe ego virtutes, et cum tua facta referri

Audio, divino prorsus re numine Regem

Sarmatiae esse datum puto; et augurer aequaturum

Percelebres illos pace, ac bello Boleslavos.

Perge modo, et nulli fortis succumbe labori,

Ipso in Rege situm est, ut res sibi publica constet,

Dum gnavos habuit invicta Polonia Reges,

Ipsa ultro Regum vitam est imitata suorum.

Non his, crede mihi, vivebant moribus olim,

Faenus inauditum fuit illa aetate, neque ullis

Certatum est odiis: viguit pietasque fidesque.

Nunquam curarum tantum insumpsere creandis

Regibus, occultos nescibant cogere coetus.

STRONA 9

Oryginalny skan

Vita agitabatur simplex, et nescia fraudis.

Provectos aetate, magistratusque colebant.

Postquam autem Reges coeperunt otia amare

Paulatim et cives delabebantur eodem.

Hinc discretandi mos ille, exemplaque nara

Pessima, cum libeat, mutandae religionis;

Hinc auri sitis, et consumens omnia luxus,

Fraus periura viget: periit probitasque pudorque.

Nec quenquam aut aetas, gestiae ruentur honores,

Occidit ipsa suo prorsus cum nomine virtus,

Fortem vix reperire virum licet, omnibus aeque

Corda refrixerunt: hostes bacchantur inulti.

Haec cuncta immutare tibi, Rex maxime, promptum

Si modo declarare palam velis, ut quidem amicus

Ipse es honestati, sic te vitiis alienis

Offendi, vitaque parum frugaliter acta;

Frena pati, quamvis invita licentia discit

Regum inserta manu: fertur Piletius ursos

His equitasse locis4; praedura est orea, leges5,

Et quamvis ductura feros semel ore recepta.

Verum haec diis fuerint curae, qui coepta tua omnia

Semper ad optatum sueti perducere finem,

Ipse autem, cura assidua, iugique labore

Confectus, nemora haec inter silvasque virentis

Respira paulisper, et impertire quietem

Tute tibi, vires recreans et corda relaxans,

Hinc tibi formosis labuntur flumina ripis,

Squammigeros vitreo celantia marmore pisces.

STRONA 10

Oryginalny skan

Hinc silvae adsurgunt6, apibus gratissima sedes,

Cerea castra quibus mellisque est cura legendi.

Quod si venari libeat magis, haud tibi deerit

Vi multa oppugnandus aper; tum callidus altos

Expilare favos, extremi roboris ursus,

Quaeque fuga certant Nabataeis dorcades7 Euris.

Et nunc cuncta quidem haec nemora, o Rex, et regio omnis

Iuris quippe tui est; sed avorum tempore (quanta est

Aetas nostra vides) forti servivit Ivano,

Quem tum gentili dicebant nomine Kustram8.

Hic patrios intra fines Lesentia primus

Moenia fundavit, turritamque addidit arcem;

Cuius stirps postquam longis evanuit annis,

Cesserunt vacui fiscis regalibus agri.

Nil proprium cuiquam est, fors omnia donat et aufert;

Quae mea nunc dico, cras alter et alter habebit,

Alter item atque later; nos vero arentia tamquam

Defluimus folia9 in terram ferimurque caduci,

Sed finem facio, neque garrula pluribus aures,

Rex, onerabo, tuas; non nescia, quam sit ineptum

Id quod dixi etiam. Nimirum nullus opacis

Rhetor agit silvis: simplex oratio nostra est,

Nec nos sane unquam cultas accessimus urbes

Conventusve, ubi suaviloquens facundia regnat.

Vitam inter Faunos Satyrorumque improba saecla

Degimus in silvis; nunc flores, sidera terrae,

Carpentes, Musae interdum choreisque vacantes.

Est cum venantem sequimur per tesqua Diannam.

STRONA 11

Oryginalny skan

Haec studia et mores nobis, dum saeva bipennis

Eripiat dulcem succiso robore vitam.

 

transkrypcja: Albert Gorzkowski


 

STRONA 12

Oryginalny skan