PAN ZAMCHANUS
Pan ego sum1, cui silva domus, cui fistula cordi Nympharumque leves sublustri nocte choreae. Hos Satyros dicunt: gens nimirum haec quoque silvis Dedita, sed natura rudis, moresque petulci. Hunc agite insulsi, lateri vos iungite nostro, Popliteque inflexo venerari assuescite magnum Sarmatiae regem, quem fors dexterrima quaedam Hunc stitit, et nostris voluit succedere silvis. Salve, Rex invicte, tuis fortuna benigne Aspiret votis, tuaque omnia coepta secundet, Expectatus ades; viden ipse ut rideat aether, Et varios tellus submittat laeta colores, Umbrosaeque sonent avium modulamine silvae? Ipsae adeo quaercus et amictae frondibus orni Et tiliae pingues, fagique tibi ardua longe Submittunt capita atque ultro sua brachia tendunt, Nos quoque cura eadem desideriumque videndi Rex generose tui, silvis excivit opacis, Atque hic ipse dies, quo te tuaque ora tueri Concessum est nobis, festus mihi semper agetur. Dumque per umbrosas agrestia numina silvas Capripedes Satyri errabunt, Faunique fugaces, Usque tui nostro vivent in pectore vultus. Quod superest, haec silvicolae munuscula divi Accipe parva volens; pateramque orbemque rotundum, Et cochleare nitens uno omnia clausa locello. Nec tu poma nova decussa ex arbore, neve |
STRONA 13 |
Dedignare pyra, et pulchris cerasa addita prunis. Ille quidem Hesperidum non sunt felicibus hortis2 Edita, sed si ori admoveas, vel saccharum aequant. Atque haec qualiacunque tuis ego munera mensis Appono, praefectum ipsum apposuisse decebat. Verum is dum lateri usque tuo haeret, dum tua iussa Sedulus exequitur regnique negotia curat, Non potuit satis humanum hac se in parte probare. Nempe etiam haec virtus, exacta ex urbibus altis Exulat in silvis. Tibi vero magna sit, o Rex, Gratia, qui nostris talem praefeceris oris Praefectum; neque enim temere, illo vindice quisquam Letiferas ausit silvis inferre secures, Et patriis Satyros pavitantes exigere antris. Expertes prorsus curae omnis degimus aevum, Quod sociis loca sortitis diversa negatum est. Qui patriam antiquam, sedesque domosque vetustas, Ferro certatim excindi flammisque cremari Non semel aspexere, locumque subinde coacti Mutare exilia in diversa abiere gementes.
transkrypcja: Albert Gorzkowski
|
STRONA 14 |