Tempus adest, omnes sua cum delicta fatentur,
Et veniam superos supplice voce petunt.
Nec mihi fas veterum ritus sprevisse parentum,
Dicendum est, quidquid pectora coeca premunt.
Non didici impuri perversum dogma Gnathonis:
Aiunt, aio, negant rursus, et ipse nego.
Sed quae cum vero mihi consentire videntur,
Haec demum affirmo; sin minus, usque nego.
Non opibus quenquam, neque fulvo metior auro,
Sed quam quisque probus, tam mihi charus erit
Rem ratione mala nolim auctam, ferre superbos
Non possum, et tantum curo placere bonis.
Talia dicentem deus audit, atque ita fatur:
„Semper egebis, ita haec culpa pianda tibi est”.
transkrypcja: Albert Gorzkowski