TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber III >  Elegia V >  strony 77 -  80


Elegia IV  left left right  Elegia VI
 

 

Elegia V.

 

Ex Helicone1 tibi florentem apporto coronam,

            Padnevi2, Aonidum cura3, meumque decus.

Fas mihi sit sacram pura contingere dextra

            Caesariem et merita cingere fronde caput.

Ecquis in hoc hominum plausu et clamore secundo

            Expers laetitiae pectus habere potest?

Quis te, Padnevi, cui sit tua cognita virtus,

            Non titulis auctum gaudeat esse novis?

Ipse tuos equidem Titan4 visurus honores

            Emicuit rapido purior Oceano.

Nulla diem obfuscat nubes, fera murmura cessant

            Ventorum et rauci concidit unda maris.

Rura vacant, posito requiescit taurus aratro,

            Lux agitur cunctis nomine festa tuo.

Me quoque nescio quis stimulat calor intus obortus

            Lucem Pieriis hanc celebrare modis5.

Neve loci ignarus delatus in avia turber,

            Per planum virtus me tua ducit iter;

Nocturnum veluti lumen, quod navita servans

            Attigit incolumi littora tuta rate.

Nam tu non is eras, qui longo stemmate velles,

            Aut sola niti nobilitate patrum;

Sed quam conspicuus maiorum laude tuorum es,

            Tam clarus meritis diceris ipse tuis.

STRONA 77

Oryginalny skan

Przekład

Nec tu aliud versas noctesque, diesque,

            Quam decus et patriae commoda pulchra tuae.

Discendi cupidus peragrasti plurima regna,

            Nec te difficiles detinuere viae.

Quaeque aliis luxu somnoque efluxit inerti,

            Artibus ingenuis culta iuventa tibi est.

Quod si antehac fuit ignotum, quantum addita posset

            Ars etiam in summis efficere ingeniis:

In te perspicuum est, quem menits acumine forsan

            Aequiparare aliquis, vincere nemo queat.

Eloquio praestas Ithacum6, neque gratia maior

            Nestoris7 antiqui fluxit ab ore sacro.

Ac veluti tygres et flumina Thracius Orpheus

            Aonia9 fertur detinuisse lyra8,

Sic tua mellifluis manans facundia verbis

            Quamlibet invitos in sua vota rapit.

Hac fretus venisti Italas orator ad urbes

            Et qua magnanimi Caesaris aula patet10.

Atque haec suada tuo regnavit semper in ore,

            Ut fueris voti campos ubique tui.

Sed neque te belli prorsus fortuna manere

            Expertem passa est militiaeque rudem.

Nam cum succensus iusta rex maximus ira,

            Livonum hostiles aggrederetur agros11;

Tu quoque candentes aquilas et signa sequutus12

            Assidueque fido iunctus eras lateri.

STRONA 78

Oryginalny skan

Przekład

Ergo te meritis Augustus honoribus ornat

            Et nunc consiliis utitur ille tuis.

Quam vero humanum, quam te mitem atque benignum

            Fortunae summa celsus in arce geras,

Expertos audire iuvat, ut caetera tantum

            Admirari homines, hoc et amare scias.

Sed me deficiet latus et vox ipsa priusquam

            Rite queam laudes enumerare tuas.

Nec mea Musa potest tantum se attollere in auras,

            Ut virtute tua non eat inferior.

Quare illud restat, delatos ut tibi honores,

            Padnevi, faustis accipias avibus.

Te salice evinctus flavos pater Istula13 crines,

            Iam pridem vitreo loetus ab amne vocat:

„Amplius, o Padnevi, hominum ne vota morare,

            Praemia pro meritis digna habiturus, ades.

Te Craci14 media urbe manet pulcherrima sedes

           Et vinctura tuas stemmata sacra comas.

Te cupiunt spectare boni, tibi debita plenis

            Naiades15 Istulae dona ferunt calathis.

Omnia virtuti debes: nil contulit in te,

            Amissis colitur quae dea luminibus.

Quaque arte est tibi partus honos, retinendus eadem est

            Nec tibi, Padnevi, degeneri esse licet.

Invigila immitesque lupos ab ovilibus arce,

            Insita quos rabies exstimulatque fames.

STRONA 79

Oryginalny skan

Przekład

Pacem redde bonis: pacis deus autor, at omne

            Discidium populis ex Acheronte16 venit.”

Dixerat; unda17 statim dextra laevaque recessit

            Et visa accepto est intumuisse deo.


transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz


STRONA 80

Oryginalny skan

Przekład