TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber III >  Elegia VI >  strony 80 -  82


Elegia V  left left right  Elegia VII
 

 

Elegia VI.

 

Quam, mea vita, diu questus iterabis amaras?

            Albentes lachrymis inficiesque genas?

Sanguis hic est noster, tua quem lachrymosa remittunt

            Lumina, quo manant purpurea ora tua.

Nox atque astrorum picto seges aurea coelo

            Testis, amore mihi nil prius esse tuo.

Nec si heroinas adducant secula priscas,

            Te praeter cordi chara sit ulla meo.   

Sed quicumque ille est, qui, ficto crimine, apud te

            Ausus, vita, meam est insimulare fidem,

Te laesam haud doluit, sed nostrum invidit amorem,

            Devotus fidis hostis amicitiis.

Dignus, qui veros nunquam experiatur amicos

            Cuique Amor, et cui sit semper acerba Venus.

Quemque die ac noctu cuncti execrentur amantes,

             Et cui non ulla detur in urbe locus.

Ten’ ego neglecta, alterius me dedere amori

            Et possim ignoto tradere colla iugo?

Nec tua me mansuetudo moresque modesti

STRONA 80

Oryginalny skan

Przekład

            Aut teneat candor pectoris ille tui.

Nec quod muneribus soepe oppugnata potentum,

            Aspernata meam non es amicitiam,

Maluerisque casa mecum requiescere in arcta,

            Ostrino alterius quam recubare toro.

Tunc ego sim dignus furiae servire Megaerae1

            Pectereque implicitas angue frequente comas.

Tunc sim Cyrcaeo stabulari dignus in antro2

            Atque in setosas degenerare feras.

At tu mendaces ne admiseris aure susurros,

            Sed sine eos ventis trans maria alta rapi.

Deque fide nostra nihil addubitaveris unquam,

            Quae fuit, haec eadem est atque ea semper erit.

Procridi credulitas nocuit sua, ne temere aurem

            Des cuiquam, Procris suspiciosa3 monet4.

Nec tu nos aliorum ex moribus aestima amantum,

            Quorum culpa ales fingitur ille puer.

Quique velut pelagi fluctus, variantibus auris,

            Nunc hoc, nunc illud plangere littus5 amant;

Dividuum pectus natura mihi abnuit; una

            Hac arsura face est vitaque, morsque mea.

Quin  ubi supremis moriens concessero fatis,

            Coeca tui oblitus non ego regna petam.

Philacidae6 potuit vitam, non quivit amorem

            Eripere hostili mors inimica manu.

Nam Stygias valles7 nigrasque emensa paludes,

STRONA 81

Oryginalny skan

Przekład

            Nocturna Aemoniam venerat umbra domum8

Uberibusque fluens lachrymis tibi, Laodameia

            Infelix, fata est questus acerba sua.

Prensatusque manu semper nebulae instar inanis

            Elusit tactus stridula imago tuos.

 Sic neque morte ipsa curas finimus amoris

            Et vetus obscuris manibus ignis inest.


transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz


STRONA 82

Oryginalny skan

Przekład