Elegia VI.
Quam, mea vita, diu questus iterabis amaras? Albentes lachrymis inficiesque genas? Sanguis hic est noster, tua quem lachrymosa remittunt Lumina, quo manant purpurea ora tua. Nox atque astrorum picto seges aurea coelo Testis, amore mihi nil prius esse tuo. Nec si heroinas adducant secula priscas, Te praeter cordi chara sit ulla meo. Sed quicumque ille est, qui, ficto crimine, apud te Ausus, vita, meam est insimulare fidem, Te laesam haud doluit, sed nostrum invidit amorem, Devotus fidis hostis amicitiis. Dignus, qui veros nunquam experiatur amicos Cuique Amor, et cui sit semper acerba Venus. Quemque die ac noctu cuncti execrentur amantes, Et cui non ulla detur in urbe locus. Ten’ ego neglecta, alterius me dedere amori Et possim ignoto tradere colla iugo? Nec tua me mansuetudo moresque modesti |
STRONA 80 |
Aut teneat candor pectoris ille tui. Nec quod muneribus soepe oppugnata potentum, Aspernata meam non es amicitiam, Maluerisque casa mecum requiescere in arcta, Ostrino alterius quam recubare toro. Tunc ego sim dignus furiae servire Megaerae1 Pectereque implicitas angue frequente comas. Tunc sim Cyrcaeo stabulari dignus in antro2 Atque in setosas degenerare feras. At tu mendaces ne admiseris aure susurros, Sed sine eos ventis trans maria alta rapi. Deque fide nostra nihil addubitaveris unquam, Quae fuit, haec eadem est atque ea semper erit. Procridi credulitas nocuit sua, ne temere aurem Des cuiquam, Procris suspiciosa3 monet4. Nec tu nos aliorum ex moribus aestima amantum, Quorum culpa ales fingitur ille puer. Quique velut pelagi fluctus, variantibus auris, Nunc hoc, nunc illud plangere littus5 amant; Dividuum pectus natura mihi abnuit; una Hac arsura face est vitaque, morsque mea. Quin ubi supremis moriens concessero fatis, Coeca tui oblitus non ego regna petam. Philacidae6 potuit vitam, non quivit amorem Eripere hostili mors inimica manu. Nam Stygias valles7 nigrasque emensa paludes, |
STRONA 81 |
Nocturna Aemoniam venerat umbra domum8 Uberibusque fluens lachrymis tibi, Laodameia Infelix, fata est questus acerba sua. Prensatusque manu semper nebulae instar inanis Elusit tactus stridula imago tuos. Sic neque morte ipsa curas finimus amoris Et vetus obscuris manibus ignis inest. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 82 |