Elegia VII.
Quantum, Ossolini1, tibi debeo, si cupiam vel Maxime, opis non est persolvisse meae. Idque fatebuntur nostrae sine fine Camaenae2, Intima dum sanguis nutriet ossa mea. Tu quoque, si fas est, cum me mea fata vocabunt, Haec superesse mihi carmina, Musa, velis. Ne veniens aetas studium illius et benefacta Ignoret, sed eum fama loquatur anus. Nam cum me duplex pestis subito invasisset Duraque paupertas, nec tolerandus Amor, Ille laboranti succurrit primus amico, Nec me est in duris passus egere locis. Tentavitque vias omnes, si forte mederi Errori posset stultitiaeque meae; Sed tum tanta meas torrebat flamma medullas, Quanta aut Aetna ardens aut Aponi unda3 calet. |
STRONA 82 |
Ac veluti loton gustassem4 herbasque tenaces, Nulla mihi in patriam cura redire fuit. Te quoque captum aiunt formae mortalis amore Pavisse indomitas, pulcher Apollo, boves5. At certe herbarum vires artemque tenebas, Quae curat morbos corporaque aegra levat. Scilicet invenias cunctis medicamina morbis, Solus amor medica non relevatur ope. Atque aliquis Delphos scitatum oracula venit, At tu habitas vilem, rustice Phoebe6, casam. Quo minus Aemonius7 fuerit culpandus Achilles, Quem hic idem erepta coniuge torsit Amor. An quia, perfide, ait, rerum tibi credita summa est, Formosas ideo solus, Atrida9, feres? Et repetet raptas communi Graecia bello, Te duce erit, licitum nemini habere suam. Ecce ferox Hector toto dat funera campo Spemque, rates, reditus igne cremare parat. Quin prohibes, flammas et saevum comprimis hostem, An tantum in socios, improbe, fortis eris? Talibus Aeacides10 ira stimulante fremebat, Dardanidis vires Iuppiter ipse dabat. Iamque Menaetiades11, fortem mentitus Achillem, Constiterat campo terrueratque Phryges. Sed male successere doli: nam ceu cadit ingens Turris, ita Hectorea corruit ille manu. |
STRONA 83 |
Hostibus ex mediis vix corpus triste relatum est, Arma tulit victor, munera rara deum. Flevit Pelides12 amisso tristis amico, Sed caesum ulcisci non sinit ira vetus. Nec primus Hector humum morituro dente momordit, Barbara quam domino serva remissa suo est13. Ergo, si reges magnique heroes amarunt, Qualis amantis erit culpa putanda mea? Cuius non galea teritur coma flava corusca, Sed molles hederae circumiere caput. Nam cui non potuit deus, huic quo obsistere pacto Mortali genitus semine possit homo? Nunc ad te redeo, cui me hoc detexere munus, Grati animi inditium, Pieris14 alma iubet. Dignus eras gemmis extremo Oriente petitis, Cuique aurum pleno mitteret amne Tagus15. Dignus Parrhasii16 tabulis et Mentoris17 aere, Quas prisca obstupuit Graecia delicias. Sed bene consuluit rebus fortuna pusillis, Ut quae ego non habeam, tu iis quoque non egeas. Ergo quibus gaudes, quae me quoque mittere fas est, Carmina pro magnis accipe muneribus. Pyramidas alii statuant, statuantque colossos, Incidant duris nomina marmoribus. Saxa ruent annis, consumet marmora tempus, Musarum nescit gloria sola mori. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 84 |