STRONA 93 |
|
Si qua modo a nostro carmine fama venit. Illam Lasciades4 spoliis meus ornet opimis, Cumque Scythis5 nullo foedere bella gerat. Spes nostra in calamo est Heliconiadumque6 favore, Haec spolia, hic meus est currus et arma mea. Nec primus rupes illas peto. Reius7 eandem Institit ante viam, nec renuente Deo. Et meruit laudem, seu parvum fleret Iozeph Letho8 fraterna pene datum invidia. Sive Palingenii exemplum Musamque sequutus, Quid deceat, caneret, dedeceatque viros. Concinit acceptos superis Tricesius9 hymnos, Linguarum praestans cognitione trium. Et, quae de mundi perscripsit origine Moses, Ignota esse suae non patitur patriae. Laude sua neque Gornicium10 fraudavero: namque hic Orphaea fingit carmina digna lyra Germanosque canit magno certamine victos, Commitens lyricis Martia bella modis. Me quoque paulatim vestigia vestra secutum, Vatibus annumeret Sarmatis ora suis. Si mea nec livor, levis aut fiducia pennae, Sed patriae dulcis pectora versat amor. Tum tu aspirantem non segnis de otia vitae Myscovi11, monitis parce tenere tuis. Sed sine, quod reliquum est mihi temporis, exigere inter Socraticas Lauros12, Pieridesque meas. |
STRONA 94 |
Nil magnum affecto, nec spe blandior ulla, Parva seges satis est fonsque perennis aquae. Qui sectantur opes, penetrent in viscera terrae, Aut ratibus curvis Indica regna petant. Me iuvat immensi rationem inquirere mundi, Cursusque astrorum perdidicisse vagos. Cur Sol praecipitet gelidae sub tempora brumae, Nox contra lentis pigra feratur equis. Cur nunc exilis, nunc pleno appareat orbe Cyntia13: quid stinguat lumina magna poli. Quid generet nubes, liquidosque in nubibus hymbres14, Quodque coruscanti fulmen ab axe venit. Unde coloratur, coelum qui dividit, arcus, Unde Aquilo aut Eurus15, qui maria alta dominat. Quae vis commoveat terras aut aequoris aestus, Fontibus et fluviis unde perennis aqua, Quo post fata animae migrent. Sit Tantalus16 usquam, Arida quem medio torreat amne sitis. Denique sit ne aeterna corusci haec machina coeli An cuncta ad primum sunt reditura chaos. Haec me vita manet, nisi quis deus obstet: avaros Aurea non aegre flumina habere sinam. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 95 |