TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber III >  Elegia X >  strony 88 -  90


Elegia IX  left left right  Elegia XI
 

 

 

Elegia X.

 

Inter tot, Myscovi1, equitum peditumque catervas.

            Obvia pontifici quae tibi turba suo

Processit, cupiens optatos cernere vultus,

            Et dulci affatu participare tuo,

STRONA 88

Oryginalny skan

Przekład

Idem me quoque amor trans flumen Bugis amoenum2

            Transque tuum rorem, Vistula magne, tulit:

Non grege servorum, neque pictis conspicuum armis,

            Sed cythara Phoebi3 Pieridumque4 choro.

Queis ego me iacto et queis tantum glorior unus,

            Quantum auro aut priscis alter imaginibus.

Nam cum essem natus fortuna non ita in ampla,

            Nec dictatorum dicerer esse genus;

Ingenio tamen et Musarum munere clarum

            Arctoo peperi nomen in orbe mihi.

Audiat hoc livor: Musarum ego munere clarum

            Arctoo peperi nomen in orbe5 mihi.

Has ego, Myscovi, pro curribus atque caballis

            Conspectum adduco sedulus ante tuum.

Nec dubito, placido quin illas lumine spectes,

            Ut quas tu semper visus amasse mihi es.

Sic equidem, ut neque bella inter variosque labores,

            Illarum exciderit pectore cura tibi.

Quas atem charas habuisti tempore duro,

            Aequum est, ut laetis nunc quoque rebus ames,

Ne videare hominum mores imitatus eorum,

            Qui fortunae altum cum tenuere gradum,

Amplius haud veteris meminisse videntur amici;

            Sed quaerunt, quis sit, ducat et unde genus.

Haec alios tangunt: de te nil tale veretur

            Musa hedera molles cincta virente comas.

STRONA 89

Oryginalny skan

Przekład

Quin tibi fortunam hanc stabilem firmamque precatur,

            Utque sit aetati prodiga Parca6 tuae.

 

transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz


STRONA 90

Oryginalny skan

Przekład