Elegia IX.
An tu me cor habere putas, qui bella paranti Imbelles versus dem, Radivile1, tibi? Aptior ensis erat fortasse hoc tempore et arma, Qualia Pelidae Mulciber ante dedit2. At si quid Martem potis est ultra arma decere, Musa vel in primis hoc statuenda loco est. Nam si nulla ferat praestans praeconia virtus, Mercedem certe non tulit illa suam. Quid de tot spoliis magno nunc restat Atridae, Eversa victor quae tulit urbe Phrygum3? Omnia victa situ et longa periere senecta, Sola immortali carmine fama viget. Quis Priamum aut Priami natos, quis Nestora canum, Aiacesve duos nosset et Antilochum, Inclita si docti siluisset Musa poetae?4 Fortes diis miscet Musa vetatque mori. Te quoque nequaquam tacitum, Radivile, relinquet, Quisquis erit nostrae conditor historiae. Nam dicenda ubi erunt magni connubia regis |
STRONA 87 |
Et nunc Augusto Caesar, et ante socer5. Primus tu ocurres, quo conciliante Polonis Austria tam firmo foedere iuncta fuit6. Ille idem referens Livonum hostilia tela7, Non poterit nomen praeteriisse tuum. Quantus et in Moschos ieris, cum barbarus hostis, Deiectus magna spe, haud aliter fureret, Quam Telamoniades8 olim, cum fortia magni Praerepta Aeacidae9 cerneret arma sibi. Quod si praesagus vatem non fallit Apollo, Expectanda diu non erit illa dies. Cum, veluti cervus claris latratibus actus, Abiecto fugiet Moschus iners clypeo. Non illum Tanais10 Rhiphaeaque saxa11 tenebunt, Non freta perpetuo abriguere gelu. Ac tum qua populos expers maris aspicit Arctos12, Omnia regis erunt sub ditione mei. Te Radivile manet victori debita laurus, Quam molli intexent Pierides13 hedera. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 88 |