TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber I >  Elegia IX >  strony 24 -  25


Elegia VIII  left left right  Elegia X
 

 

Elegia IX1.


 Aurae, quae coelo spiratis lene sereno2,

Si quando et ventos incalefecit Amor,

Haec infelicis mandata extrema Lycotae

Deferte ad duras Phillidis auriculas:

„Philli, nihil sine te vaesano dulce Lycotae est:

Dissidio amisit gaudia cuncta tuo.

Te sine sive dies, seu nox regat humida coelum,

Nec noctu cessat flere, neque ille die.

Nec fessa in dulcem declinat lumina somnum,

Non illum calami, non sua Musa iuvat3.

Te solam assidue perculso pectore quaerit,

Te saltus omnes poscit et omne nemus4.

Phillida crudeles, inquit, mihi reddite sylvae,

Hac niveum assuevit illa movere pedem,

Cum sectata boves mecum est, rituve Dianae5

Sustinuit saevis cominus ire feris.

Nunc illam quis saltus habet, quaeve avia rupes?

An me consulto dura puella fugit?”

Haec ille ad surdas frustra iacit anxius auras,

Extremos iterant aemula saxa sonos.

Interea scabra teritur rubigine vomer,

STRONA 24

Oryginalny skan

Przekład

Vinea negligitur, sentibus horret ager.

Armenta indomiti rapiunt impune leones,

Irrumpunt avidi septa quoque ipsa lupi.

Infelix ima proiectus valle Lycotas,

Nec pecori auxilium, nec sibi ferre potest.

Illum conigerae pinus laurique virentes,

Illum flent summis aspera saxa iugis6.

Tu sola, et saxis et robore durior omni,

Negligis humanis illachrymare malis

Consumique sinis crudeli peste Lycotam,

Nec referre tua, sit, pereatve, putas.

Quem si perdideris, cuius mulcebere cantu,

Inque plagas alti clara ferere poli?

Ille quidem calamos veteri iam fixit in orno,

Et summo incidit cortice verba duo:

„Fistula amata mihi es, dum me quoque Phillis amaret,

Hac tristi neque tu, nec mihi vita placet”.

Haec mansura ita sunt: misero fortasse Lycotae

Immites Parcae7 fila suprema legunt.

At tu sera voles tum denique flere, sed ille

Nabit Lethaea non rediturus aqua8.

 

transkrypcja: Grzegorz Franczak


STRONA 25

Oryginalny skan

Przekład