STRONA 25 |
|
Quae tibi causa morae? Quis te casusve, deusve Detinet inque meos non sinit ire sinus? Non ego te flavos ferro crispare capillos, Aut iubeo laeves excoluisse genas. Non ego Sidonias vestes2 aurumve requiro, Quaeque micet digitis plurima gemma tuis. Te cupio solam, passo licet horrida crine, Et venias nudo non bene culta pede3. Rumpe moras: Venus ipsa viam monstrabit eunti, Praeferet ardentes ipse Cupido faces. Et simulare virum mutata, Lydia, veste, Et scis foeminea tela tenere manu. Quo tuus ille animus tibi, quove audacia cessit? Quid me suspensum solicitumque tenes? Ne mihi, ne tantum septem properate triones4, Lentius, o, gyro, Maenali5, curre tuo6! Te morem gessisse decet favisseque amanti, Pignus enim coelum tu quoque amoris habes. Te quondam Arcadiis venantem in saltibus ardens Impulit in casses Iuppiter ipse suas. Nam cum sumpsisset formamque habitumque Dianae7, Vir patuit factis imposuitque tibi. Hinc Arcas8 genitus: nato dolet Arcade Iuno, „Hosque”, inquit, „vultus non habitura diu es”. Verba sequuta fides: nigram mutaris in ursam, Callisto, et tendis brachia furva Iovi. |
STRONA 26 |
Ille memor coelo matrem natumque recepit, Nunc Boreo ardetis sydera clara polo9. Ne mihi, ne tantum septem properate triones, Lentius, o, gyro, Maenali, curre tuo! Lydia, tu propera, nec segnibus utere plantis, Nox irreprensis labitur atra rotis. Ipsa etiam Phoebe flumen prospectat Iberum10, Iam liquidas Nerei, iamque initura domo. Hanc ego non mirer, si admissis concita bigis Temperius cedat de statione sua. Latmon12 causam habeat, sopitoque oscula amori Debita: ter felix, terque beate puer! Quem dea pennato dignatur visere curru, Et caput ambrosio molle fovere sinu, Purpureisque fragrans os impressisse labellis, Et quae praeterea sola loca illa sciunt. Endymiona petit Phoebe, tu Lydia cessas, Meque sinis viduo dura iacere toro. Syderaque et septem frustra appellare triones, Nec responsuros sollicitare deos. An Triviae13 exemplo sopitum illudere suadet Mens tibi? Dum venias, sic quoque lenta veni. Sed mihi nescio quis pectus timor influit imum, Spesque cadit longa debilitata mora. Et iam concussis cecinit vigil improbus alis, Et novus Eoa Lucifer exit aqua14. |
STRONA 27 |
Lydia, tu nusquam es! Mens autem perdita fingit Et quae vana queunt quaeque rata esse queunt. Infelix, facilem qui vobis praebuit aurem, Verbaque vestra aliquod pondus habere putat! Scintillas in aquis et rorem quaerit in igne, Foemineo quisquis quaerit in ore fidem.15
transkrypcja: Grzegorz Franczak |
STRONA 28 |