STRONA 21 |
|
Quid causae esse putem1, nullum quod lumina somnum Admittunt, nulla est quod mihi grata quies?2 Cur pigri soles, cur nox tam longa videtur, Idemque et corpus cordaque languor habet? Certe nulla meos febris depascitur artus, Non mihi Sol fervens, non gravis Auster3 obest. Morbus amor meus est4, et tu poscentibus astris, Tam formosa meo nata puella malo. Te loquor absentem, te tota somnio nocte, Tu mihi cura die, tu mihi nocte dolor. Parce tamen, per ego Veneris te dulcia furta, Per puerique arcus saevaque tela precor, Parce, neque ingenium, te ferre ad sydera natum, Frustra inter curas consenuisse sinas. Te placata ipsi videor posse aemulus Orphei Pangere5 montanis percipienda feris. Carminibus victae quercus et frigida quondam Saxa: tibi saxis cor erit asperius. Hei mihi, quod Musis hac tempestate canoris, Quoquo te vertas, nullus habetur honos. Contemptaeque iacent artes, solique coluntur, Queis omne ingenium est et lepor in loculis. Illis aerati postes et ferrea cedunt Limina, nec vigilum turba molesta canum est. At me cum Musis vocalique improba Phoebo6 Stare iubet clausas ante puella fores. |
STRONA 22 |
Me canis exagitat, me custos liminis arcet: Si dedero, et custos, et canis ipse tacet. Heu dominum ingenua quam turpe est quaerere forma Sponteque in alterius iura venire viri. Fortunae vincti faciunt convicia servi, Vos iuvat accepto munere iussa pati. Quid? Quod nulla empto debetur gratia lecto, Et mercede data liber amator abit. Frustra implorandus, cum formam carpserit aetas Invida, et ingenuus fugerit ore color7. Tunc mens culpatur laeva et stulte acta iuventus, Tunc ille erumpit tristis ab ore sonus: „Quae mihi nunc mens est, cur non fuit ante puellae? Huic animo aut cur non pristina forma redit?” Admonitae exemplis aliorum estote puellae, Sero sapit, damnis qui sapit ipse suis8. Non semper florentve rosae, florentve hyacinthi, Et formae exitium fata dedere suum. Nunc, dum aetas patitur, constans quaerendus amicus, Nunc, vel supremo qui legat ossa die. Praecipua haec merces est infelicis amoris, Extremum positi flemur ubi ante rogum, Osculaque accipimus frigente suprema labello, Nomineque a Stygiis usque vocamur aquis9, Culparique deos fatumque audimus acerbum, Et populo moestas excutimus lachrymas. |
STRONA 23 |
STRONA 24 |