TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber I >  Elegia III >  strony 12 -  14


Elegia II  left left right  Elegia IV
 

 

Elegia III1.

 

Nondum tanta meum subiit sapientia pectus,

Ut mihi grande aliquod crimen amare putem.

In terris nemo est, qui non amet: ille quadrigis

Dici in Olympiaco pulvere2 victor amat.

Hunc fasces capiunt formidataeque secures3,

Mars4 aliis cordi est terribilesque tubae.

Quae mare sulcandi infidum causa esset avaro,

Si desyderio non raperetur opum?

Quid venatorem, nisi amor praedaeque canumque

Aspera praerupti per iuga montis agit?

Quin illi quoque, virtutis qui se esse magistros,

Et virtutem unam voce manuque crepant5.

STRONA 12

Oryginalny skan

Przekład

Hi, inquam, censeri gaudent quoque nomine amantum,

Exemplo illorum ut non sit amare pudor.

Quod si ex iis aliquis, baculo pendenteque pera

Ex humero et barba conspicuus tragica6,

Pugnaces in me subito conversus elenchos

Expediat logica strenuus e pharetra:

Et mihi nescio quos animorum ructet amores,

In quibus id, quod ames, tangere nulla via est7:

Huic ego non valde obsistam, ne cornua fronti

(Quae magia in verbis dicitur esse viri)

Iratus nostrae affingat, praesertim Italorum

In coetu, quibus haec pessima prodigia8.

Sed blanda oppugnabo virum prece torva tuentem,

Ne privare annum vere nitente velit,

Sed teneras segetes viridi patiatur in herba,

Mollibus ad solem luxuriare comis,

Agricolae fruges spica turgente daturas,

Icarius cultos cum canis9 uret agros.

Interea comitabor amans tua castra, Cupido10,

Acres dum litui classica nulla fremunt

Hastaque et clypeo Mavors11 galeaque solutus,

Cypridos in molli cessat et ipse sinu.

Sic maneat, quaeso, terrasque perambulet omnes,

Aurigenam Plutum12 pax gremio alma ferens13.

Quod si tela deus paulum neglecta resumat,

Et vocet indomitos rursus ad arma Scythas14,

STRONA 13

Oryginalny skan

Przekład

Non male ab amplexu dominae vel Martis amator,

Ipsius exemplo proelia dura petet.

Atque utinam quando instaret certaminis hora,

Spectatrix esset cuique puella sua15.

Nam fugere ex acie domina praesente quis ausit?

Horrescatve mori, fors si ita dira ferat?

Hectora ego fortem atque animosum credo fuisse,

Iliaca sed cum certus ab arce foret

Spectare Andromacham, tanto acrior ibat in hostem,

Laudari a domina posset ut ille sua16.

Felix Priamide17, cui pulchram occumbere mortem

Pene ante ipsius coniugis ora datum est18.

Illa tuo moestos concerpsit funere crines,

Et secuit duro flebilis ungue genas,

Vulneraque uberibus lachrymis crudelia lavit,

Osculaque exangui saepe iterata tulit,

Imposuitque rogo corpus cineremque supremum

Legit et iniecto condidit ossa solo.

Et seu sol caderet, seu surgeret, illa sepulchro

Affixa assiduis perstitit in lachrymis.

Viribus inferior patior facile Hectore dici,

Si mors optanda est, sic periisse iuvet.

 

transkrypcja: Grzegorz Franczak


STRONA 14

Oryginalny skan

Przekład