Elegia I.
Non me, si modo sum, Musae fecere poetam1, Nec memini Aoniae rupis adisse specus2. Solus amor docuit blandos me fingere versus3 Et canere antiquo consona Callimacho4. Ille deus segnes animos et inertia corda, Ingenium torpens excitat ille deus5. Quid nisi cornigeras deses pavisse iuvencas Dicitur Idaeis vallibus6 ante Paris? Ut semel incaluit peregrino captus amore, Deseruit sylvas, deseruitque boves, Et classem instruxit vastique per aequora ponti Longinqua Eurotae7 navit ad usque vada. Nec prius armifera cessit Lacedaemone, quam te Deluso raperet, Tyndari pulchra8, viro. Tum quoque, cum Phrygios vastaret Graecia campos, Fortem illum e medio sustulit Aeacidem9: |
STRONA 7 |
Aeacidem, celsae qui circum moenia Troiae Traxerat Aemoniis Hectora nuper equis10. Non Iove nata quidem est, sed forma Heroidas aequat11, Quae torpere meum non sinit ingenium12. Illa mihi tantum consuetas praebeat aures: Alter ego Amphion13 et Linus alter ero14. Nec vero promptum est mihi dicere, quam bene clava Conveniantve humeris Gnosia tela15 meis: Illa tamen iubeat, saevas ego strenuus hydras Ilicet audaces aggrediarque feras16, et mala Hesperio rapiam servata draconi, et tria Tartarei colla domabo canis17. Tu patriae exemplo fines tutare paterno, Christophore18, Arctoi spesque decusque soli19, Invictoque animo testare et fortibus ausis Illius patris sanguine te esse satum, Qui Starodubaeas evertit funditus arces, Qui vicit Dacos perdomuitque Scythas20. Me crudelis amor21 invicta compede vinxit22 Et dominae duro tradidit imperio23. Illius praescripto agitur mihi noxque diesque, Hinc bona dependent, hinc mea cuncta mala. At vos, carminibus quicumque putastis amorem Et magicis solvi posse veneficiis24; Huc omnes herbas, huc omnia ferte venena, Quae Pindus, quae Othys, quaeque habet altus Eryx25. |
STRONA 8 |
STRONA 9 |