Elegia XI.
Ne me, quaeso, tuis occidas, vita, querelis: Itala non tanti est regna videre mihi1, Ut tua ab assiduo tabescant lumina fletu, Simque ego tristitiae causa aliquando tuae2. Multos durus Amor fatum comitatus ad ipsum est, Huic numero accedat nostra quoque umbra comes3. Non ego in Elaeis respergar pulvere campis4, Praemia nec celeri clara merebor equo, Nec Capitolinas deducar victor in arces5, Ignotum si me fata perire volunt. Immortalis erat, si sustinuisset Ulysses6 Curam Penelopes deposuisse suae, Sed tanti neque perpetua florere iuventa, Nec fuit amplexus emeruisse deae. Ergo ubi curriculum fragilis confecero vitae7, Occupet in gremio me fero Parca tuo8. |
STRONA 28 |
Nec iubeo, ut longa portes mea funera pompa9, Attalicove loces frigida membra toro10: Sat scio, non poteris lachrymas retinere fideles, Nec mea maiores mors cupit exequias. Sed me tum exanimem terra ne conde frequenti, Nam quid ego vivos mortuus inter agam?11 Secreta melius iaceam tellure sepultus, Qua vulgo et celeri sit via nulla rotae. Exigua bustum tamen insignito columna, Et duo deductis scalpito verba notis: „Hic situs est Mopsus, quem flamma ustura suprema Accendit nigram mors ab amore facem”.12 Huc tu olim exacti venies non immemor aevi, Et tumulo impones annua serta meo13. Multaque cum gelido deserta querere sepulchro, Sed misero sensus tum mihi nullus erit14.
transkrypcja: Grzegorz Franczak |
STRONA 29 |