Elegia V.
Non ita solliciti sulcant Neptunia nautae Aequora1, cum coeca sydera nocte latent, Nec fugient die tanto moerore viator Errans in sylva carpitur Hercynia2, Quantis nostra solent tabescere pectora curis, Cum fugis ex oculis, Lydia dura, meis. Tum mihi nequicquam coelestia porrigat Hebe Pocula3, nequicquam pulset Apollo lyram. Omnia sunt ingrata tuo sine, Lydia, amore, Omnia sunt luctus, omnia sunt lachrymae. Perfidus ille, meo quicunque invidit amori, |
STRONA 49 |
Iratos habeat, quicquid aget, superos. Non incerta loquor: saevo nunc ille dolore Saucius, indomitis navigat aequoribus. Ingratiaque diu poenas perpessus amoris, Anticyram4 tandem per freta vasta petit. O Neptune, tui si sunt rapida aequora iuris, Cyaneis illam fige ratem scopulis5! Fige: vel in medias luctantem coniice Syrtes6, Alveus infidum continet ille caput. Me Venus edocuit quosvis sufferre labores Et mihi iam pridem nil in amore novum est. Edidici hybernis pluviam fundentibus Austris7 Dormire ingratas frigidus ante fores Et mihi promissas potiori cedere noctes, Et lachrymas siccis dissimulare genis. Lydia, te propter nihil est, quod ferre recusem, Seu faveas, seu tu sis inimica mihi. En agedum, saevo mea pectora divide ferro, Si merui, et si te vulnera nostra iuvant. Si neque ego merui, nec tu quoque sanguine gaudes, Quid me sollicitum lenta perire sinis?
transkrypcja: Grażyna Urban-Godziek |
STRONA 50 |