Elegia I.
Nil tam enixe unquam divos sum, vita, precatus, Costum adolens sanctis et pia tura focis, Atque hoc, ut tecum possem omnes exigere annos Et colere aeternae foedera amicitiae1. Dum me, post numquam rediturum in luminis oras, Sopisset somni desidis atra soror. Nec tu omnino meum aversari visa es amorem, Quin dederas animi pignora multa tui, Credere uti possem diis exaudita fuisse Vota mea atque pias non periisse preces. Huius te, ut video, saties iam cepit amoris Et nova sunt animo taedia oborta tuo. Cuique locus princeps fuit antehac semper apud te, Spretus in extremo nunc ego resto gradu. O levitate tua multum dolitura, puella, Nam mihi ita infensos non reor esse deos, |
STRONA 41 |
Ut caput iniusto nequeam subducere regno Hoc ipsum quamvis absque dolore meo Confieri haud possit sed enim omnem iniuria amorem Et quamvis veteres solvit amicitias. Felle carere ferunt, irarum sede, columbas2, Hostem laesa tamen pungit et illa suum. Multa tua in me extant immitia saevaque facta, Multa dolenda mihi, multa pudenda tibi. Quae tamen omnia amor concoxit, Lydia, noster, Corde nec est passus fixa manere meo. Quin poenas etiam, quae te, periura, manebant, Optavi in nostrum saepe redire caput. Et quoties tonuit, voti mihi conscius huius, Ultro arbitrabar me Iovis igne peti Decretumque mihi fuit omnio, improba, pro te Per Stygis horrendos velificare lacus3. Nec, si tu fueras in nos ingrata futura, Credebam osuros et pia facta deos. Ausa mori Alcestis4 pro coniuge reddita vitae est Et durum invita morte redivit iter. Ac te nec pietas mea, nec constantia flexit, In rectam ut velles versa redire viam. Proinde iuventa tuas dum pinget florida malas Atque hic in nitido manserit ore color, Copia amatorum nullo tibi tempore deerit, Et tua sat moechis est calitura domus5; |
STRONA 42 |
STRONA 43 |