TRANSKRYPCJA

Foricoenia sive epigrammatum libellus >  63. Ad Andream Duditium  >  strony 25 -  27


62. In imaginem Francisci Maslovii  left left right  64. Ad Lectorem
 

 

 

<63.>

 

AD ANDR<EAM> DUDITIUM1

 

Quod superos nunquam coelestia templa colentes

STRONA 25

Oryginalny skan

Przekład

            Ausus fuissem poscere,

Id nunc oblatum est ultro mihi forte benigna,

            Duditi, amicorum optime,

Ut te, tot spacia emensum terraeque, marisque,

            Hoc ultimo orbis angulo

Conspicer2, indomitus gelido qua spirat ab axe3

            Raptor Pelasgae virginis4.

Sed velut inter aquas sistit et poma esurit inter

            Damnatus Orco Tantalus5:

Sic neque ego possum, quamvis ita proximus adsis,

            Tuo frui dulcissimo

Convictu; nam me (magnis si aequare pusilla

            Fas est) Ulyssem ut quempiam

Excoepere proci venientem ex orbe remoto6,

            Qui, quantum in ipsis est quidem,

Eversam cupiunt rem nostram, ni vigilem, et ni

            Utcumque me arcu patrio

Defendam7, vates Musis sacer8 et mage paci

            Assuetus. Interim tamen

Ut parte ex aliqua, Duditi candide, et ipse

            Tuos quoque aemuler sales9.

Qui nos coenantes tecum, tecum esse negabas,

            Sed quo vocati in posterum

Essemus solem; tua, ut inquam, nupera pense

            Aenigmatis aenigmata.

Mitto tibi me ipsum, non quem nunc cura laborque

STRONA 26

Oryginalny skan

Przekład

            Noctes diesque conficit,

Sed quem tu aspexti nuper nardoque fluentem

            Dulciusque amore saucium10.

Utrum horum mavis? Utrumque ais, hunc age, primum

            Evolve, dum alter advolat11.

 

transkrypcja: Jakub Niedźwiedź


STRONA 27

Oryginalny skan

Przekład