TRANSKRYPCJA
Foricoenia sive epigrammatum libellus > 88. Ad Laberium > strony 35 - 35
|
<88.>
AD LABERIUM
Nil nisi quod verum est, Laberi, loquor: omnia Calchas Mentitur. Nobis non datur ulla fides, Calchanti datur. Error hic est, anne ira deorum, Dictu non facile est; sed tamen ira deum est. Sic, cum offendisset Phoebum1 Priameia virgo2, Vera loquens, nunquam credita vera loqui est. Et mihi, quod Musas asinis auri amens Exposui, iratos suspicor esse deos.
transkrypcja: Jakub Niedźwiedź |
STRONA 35 |