TRANSKRYPCJA

Foricoenia sive epigrammatum libellus >  88. Ad Laberium >  strony 35 -  35


87. Epithaphium Nautae  left left right  89. Ad Lucam Gornicium
 

 

<88.>

 

AD LABERIUM

 

Nil nisi quod verum est, Laberi, loquor: omnia Calchas

            Mentitur. Nobis non datur ulla fides,

Calchanti datur. Error hic est, anne ira deorum,

            Dictu non facile est; sed tamen ira deum est.

Sic, cum offendisset Phoebum1 Priameia virgo2,

            Vera loquens, nunquam credita vera loqui est.

Et mihi, quod Musas asinis auri amens

            Exposui, iratos suspicor esse deos.

 

transkrypcja: Jakub Niedźwiedź


STRONA 35

Oryginalny skan

Przekład