TRANSKRYPCJA
Foricoenia sive epigrammatum libellus > 122. Ad Andream Patricium > strony 45 - 45
  | 
| 
 
 <122.> 
 AD ANDR<EAM> PATRICIUM1 
 Coenabo, Patrici diserte, apud te, Sed coenam volo non Catullianam, Cuius lex datur haec ibi Fabullo2, Ut secum adferat id, quod est lubenter. At tu scito me a symbolum venire Atque ex parte mea ad tuam culinam Unas ferre modo esuritiones. 
 FINIS. 
 transkrypcja: Jakub Niedźwiedź 
  | 
 STRONA 45  |