Sarmatia est, cui verba prius, nunc terga dedisti,
    Continuasque fugam, quasi musca agitere canina.
    State viri, causamque fugae saltem edite vestrae.
Frigus et acre gelu quereris: quid ego audio? Gallus
    Arctoas hiemes horret, gelidasque pruinas,
    Ille inquam Gallus, genus alto a sanguine Teucrum,
    Quique minabatur nuper, modo sceptra vocarent
    Venturum excidio Moschis equitesque Tatarros
    Riphaeos ultra montes, glacialiaque ultra
    Aequora submoturum armis: ita volvere Gallos.
Atqui, Galle, prius quam sit tibi copia Moschi,
    Et prius in Scythia tua quam tentoria figas,
    Perque lacus magnos, perque humani inscia cultus
    Arva, nivesque altas glaciemque et flumina vasta
    Ire necesse habeas, et densas ducere turmas.
    Ut tibi non tantum cum Moschis atque Tatarris
    Sit depugnandum; sed hiems quoque saeva domanda
    Et Boreas raptor, bellatori aemulus Austro.
Nunc o Galle domi friges, et deses ad ignem
    Contractis torpes membris: si bella vocarent, 
    Quid faceres? Fugeres: quod nunc facis hoste remoto.
    O vere Galli: nam quorsum est dicere Gallae
    Maeonio ritu; Galli, inquam, quaerite coelumque
    Mitius, et patriam cursum convertite ad Idam.
    Tympana quo raucoque vocat vos tibia cantu,
    Et thiasus tremulis ululans per Dindyma linguis,
    Ite sacrum aucturi numerum, famulique Cybelles,
    Magnam semimari matrem stipate corona.
    Terra viros haec poscit, hiems quos nulla fatiget,