TRANSKRYPCJA
De electione, coronatione et fuga Galli > strony 7 - 7
|
IOANNIS COCHANOVII AD MAGNIFICUM NICOLAUM FIRLEI C[ASTELLANUM] B[IECENSEM]
DE ELECTIONE, CORONATIONE ET FUGA GALLI1
Non est fabula2, quod canem creatum Regem Pannoniis ferunt in oris3 Atque hunc Sidonio cubantem in ostro4, Dum pictis parum habet vorare caudis Pavones, acipenseres, placentas, Sed micas etiam caducaque ossa Mensis persequitur vorax relictis, Caesum a chironomo aurea machaera5, Quod gemmis licet et niteret auro, Servaret tamen impudens caninos Mores ingeniumque beluinum. Huic non absimile est, amice Firlej6, Nuper quod rigida accidit sub Arcto7 Augusto ad superum domos vocato. Nam gallum volucrem frequens senatus Plebe instante scientibusque turmis Armatorum equitum boum feracis Regem Sarmatiae renuntiavit. Hic ergo simul induit coronam Et cristam rutilo implicavit auro, Deiectam feriens identidem alam Ungui terrifico aureamque caudam Respectans oculo inquietiore Augustam tumidus subibat aulam. Ut vero in medio patrum resedit Gemmis fulgidus et nitente cocco, Cum multa in medium forent, uti fit, Prolata et, patriae quid expediret, Iactaretur ab iis itemque ab illis, Iussus dicere rex quoque et per omnes Iniunctum omnibus angulos silere. Hic se attollere, levigare plumas Et caudam tenero fricare rostro Aversus; sed ubi satis venustus Ornatusque sibi elegansque visus, Plumis totus inhorruit remissis Floccosque horridus excutit revulsos. Arrectis stupet auribus Polonus Reclusoque stilum tenet libello Excepturus; at hic rpente pennis Mensam strenuus involat citatis Infestaque latus bis et ter ala Concussit, cecinitque valde acutum, Auroram quod equosque dormientes8 Possit purpurei excitare Solis. Risus plurimus inde consecutus Et tota immodicis domus cachinnis Late personuit.Tenere rhonchos Praeco Marticolas9 iubet Quirites Intentatque minas10, vibratque sceptrum11. Nequicquam; magis ac magis cachinni Crudescunt neque pubis atriensis Desunt sibila, regia insolenti Completur strepitu. Pavet fugamque Spectare incipit alifer tyrannus. Exclususque fore occupat fenestram, Penna praepete mox leves in auras Maiorem veritus fugit tumultum.
transkrypcja: Albert Gorzkowski |
STRONA 7 |