Tot gladios, tot tu arma tot inter, Sarmata, tela
Deprensus, lento veluti per membra veterno
Obrepente stupes et somnia cernere reris?
Evigila atque oculis torpentem discute somnum.
Evigila, cape tela manu, vade obvius hosti.
Non tibi pro gregibus raptis certamen habendum,
Non quo prolatis domineris latius armis.
Libertas patriaeque salus agitur. Neque vero
Aut validis munitae adsunt tibi moenibus urbes
Difficilesve aditu summis in rupibus arces,
Fluminave antiquos subterlabentia muros,
Quorum olim obiectu propriam tutere salutem.
In manibus ferrique acie spes omnis, inertes
Servitus infelix manet atque obnoxia vita.
Heu quam turpe tibi sit, Sarmata, quamque pudendum
Maiores virtute tuos et sanguine multo,
Imperium quaesisse amplum, te mollitie atque
Desidia amisisse: procul nostro haec nota saeclo
Exulet et fama vigeant meliore nepotes.
Iam nunc esse viros animosque attollere tempus.
Ambitio valeat, pereant odia, improbus auri
Cesset amor, luxus longinquis exulet oris.
Omnes unus amor, simul invadatque cupido
Servandae patriae libertatisque tuendae.
En quod adhuc semper tibi, Sarmata, defuit unum,
Dux alacris praesto est casusque paratus in omnes.
Iam nunc scandere equum, iam ferro cernere promptus,
Rex tuus haud ulli veterum virtute secundus,