TRANSKRYPCJA

List do księcia Albrechta Hohenzollerna  >  strony 25 -  27


Orpheus Sarmaticus   left left
 

 

Illustrissimo Principi domino

et domino Alberto seniori dei

gratia Marchioni Brandeburgensi,

in Prussia, Stetiniae, Pomera-

niae, Cassubarum et Sclavorum

duci, Burgrabio Norember-

gensi et Prinicipi Rugiae

dom‹ino› mihi clementis-

                        simo.


STRONA 25

Oryginalny skan

Przekład

Illustrissime Princeps domine et domine clementissime. Annus iam fere agitur, cum utor Illustrissimae Coelsitudinis vestrae amplissimis beneficijs, quae eo mihi sunt visa ampliora, quod absque ullis meis merit[i]s ullisque meis officijs mihi evenerunt. Pro his ego Illustrissimae Coelsitudini vestae ingentes ago gratias agamque, quoad vixero semper, atque in posterum me fore Illustrissimae Coelsitudinis vestrae addictissimum polliceor, idque non gravate fatiam, Illustrissime princeps, nam nemo est ex universis christiani orbis principibus, cui ego libentius meam operam, si modo alicuius momenti esse posset, deferrem et quem studiorum meorum ducem atque fautorem eligerem magis quam Illustrissimam vestram Coelsitudinem. Quare, utinam modo sit aliqua ingenij mei dexteritas, omnem hanc, me Hercle, ego augendae dignitati iussisque exsequendis Illustrissimae Coelsitudinis vestrae impendero. Nunc quum morbus iste oculorum, cum quo iam pridem conflictor, in dies periculosior magis comparet, proficisci in Italiam constitui. Eum enim diutius ferre non possum, tum quod mea studia remoretur, tum quod me facit inutile pondus Illustrissimae Coelsitudini vestrae. Quare peto, ut id mihi facere liceret bona venia Illustrissimae Coelsitudinis vestrae. Quamvis autem meae copiae in eam sunt coactae angustiam, ut videantur

STRONA 26

Oryginalny skan

Przekład

requirere solitam Illustrissimae Coelsitudinis vestrae munificentiam, tamen ego sum ita verecundus, ut nihil petere ab vestra Illustrissima Coelsitudine ausim. Puto tamen etiam in hac re Illustrissimam Coelsitudinem vestram meis studijs meaeque calamitati consulturam et mihi aliquid saltem in spe divinae responsionis largituram. Cum his me totum Illustrissimae Coelsitudinis vestrae favori commendo atque clementiae. Deus optimus maximus Illustrissimam Coelsitudinem vestram diu nobis conservet incolumem atque largitur vestrae Illustrissimae Coelsitudini florentissimum imperium iunctum cum summis successibus.          

 

Datum in monte regio

die sexta Aprilis, Anno Domini 1556.

 

transkrypcja: B. B. Awianowicz


STRONA 27

Oryginalny skan

Przekład