TRANSKRYPCJA
Foricoenia sive epigrammatum libellus > 57. Ad Musas > strony 23 - 24
|
<57.>
AD MUSAS1
Vester ego, o vester, nemorosi Heliconis alumnae, Transfuga me assuetis sistere quaero choris, Quem non conspicui spes ambitiosa galeri2, Maiorumve fames ulla momordit opum. Ut cuperem avelli nobis, ea praemia quaerens, Quae stolidum vulgus sola sequenda putat. Sed me, Myscovii, tulit arcta compede virtus, Et longe nostris maior amor meritis, Duxerim ut esse nefas, curis dum carpitur ille, |
STRONA 23 |
Otia me interea dulcia3 velle sequi. Spero equidem fore, ut optatum tandem ille laborum Finemque inveniat, praemiaque ampla ferat; Me quoque tum sacris abreptum condite lucis, Vestra ante ora, Deae, vivere amemque mori.
transkrypcja: Albert Gorzkowski |
STRONA 24 |