TRANSKRYPCJA

Lyricorum libellus (1580) >  Ode II. In deos falsos >  strony 5 -  6


Ode I. Ad Henricum Valesium Regem in Gallis morantem  left left right  Ode III. In conventu Stesicensi
 

IN DEOS FALSOS

ODE II.1


Aetas prisca virum divitias Iovem,

Vires Latoidem2 corporis integras,

Formae munera alumnam

            Vasti credidit aequoris3

Largiri Venerem; cor sapientia

Praestans atque animum consilii uberem

Aspirare putarunt

Matris Pallada nesciam:4

Arma interque tubas Martis erat dare

Pectusque intrepidum, vimque animo parem;

Quassas Tyndaridarum5

Servare in pelago rates.

Horum ne umbra quidem est nunc reliqua omnium

Fallacesque deos, fictaque numina

            Caeco condidit Orco6

Tempus cuncta redarguens.

STRONA 5

Oryginalny skan

Przekład

At tu, magne parens orbis et arbiter

Naturae, veluti principio cares,

            Sic expers quoque finis

                        Vives omnia saecula.

Te nos non pecudum sanguine 7, sed prece

Casta prosequimur 8, cordeque simplice 9;

            Tu placatus amicis

                        Adversa omnia mollies.

 

transkrypcja: Elwira Buszewicz


STRONA 6

Oryginalny skan

Przekład