TRANSKRYPCJA
Lyricorum libellus (1580) > Ode III. In conventu Stesicensi > strony 6 - 8
|
IN CONVENTU STESICENSI1 ODE III.2
Qua vorticosus Vistulaeis Veper3 Miscetur undis, et profugi domus Antiqua spectatur Secechi4 Diluviis fluviorum adesa, Prognata duris natio Sarmatis, Levis Valesii, dicam, abitu an fuga Decepta, consedit patenti Planicie, posuitque castra. Pastore5 qualis grex viduus suo Maeret, nec herbae, nec laticum memor; Quem nox et instantes tenebrae Sollicitantque ferae rapaces. |
STRONA 6 |
Manemus? An spe ducimur irrita Regis videndi, quem cupidum viae Res patriae arctae, civiumque Perpetui revocant tumultus. Ita, o deorum magne velis pater6 Ut constituta pace potentium Per rura Francorum Polonas Rex7 properet remeare in oras. Sin hoc negatum est, nec datur unico Binas profundum per pelagus rates8, Agi gubernaclo; prius, quam Ingruat horribilis procella, Fas destitutis sit quoque Sarmatis Vagae magistrum quaerere pinui9, Clavumque ab Henrico relictum Alterius mani implicare. Sed ambientium ditia principum Promissa, cives negligite integri; Virtute10 ad amplos niti honores, Non opibus decuit dolosis. Tum, quod monendum ter venit, et quater, Si rege nobis credimus esse opus, Parere discamus11, Tyrannumque Imperiosum animo exuamus. |
STRONA 7 |
Quid namque recte praecipere attinet, Si nemo paret, si gerere omnibus Rempublicam fas, futilesque Pro arbitrio statuisse leges12? Minas furentis ne nimium, o viri, Horrete, sed nec temnite barbari; Capessite arma, et quod sit in rem Vestram, animis agitate magnis. An colla, victi quod faciunt, iugo Ultro offeremus libera barbaro, Saevi ante Mavortis cruenta Arbitria, ancpitemque ludum? transkrypcja: Elwira Buszewicz
|
STRONA 8 |